« »
 
[]« 3 compendium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 464b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPENDIUM3
3. COMPENDIUM, Index, libellus, in quo uniuscujusque civis facultates compendiose et summatim descriptæ sunt, idem quod supra Cabale. Charta ann. 1416. tom. 10. Ordinat. reg. Franc. pag. 401. art. 6 :
Transegerunt... quod incontinens... eligantur pro faciendo de novo Compendium dictæ universitatis de Pedenacio, pro alivrando et compensando juste et debite in eodem Compendio omnia cabalia et bona immobilia omnium singulorum et habitatorum prædicti loci de Pedenacio, sex boni,... probi et sufficientes homines,... qui... dictum Compendium... debeant perficere et complere infra sex menses proxime futuros.