« »
 
[]« Competentes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 465b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPETENTES
COMPETENTES, Baptismi Candidati, qui baptismum postulabant. Unde Gennadius de Scriptoribus Ecclesiast. ait, Nicæam Romanæ civitatis Episcopum
Composuisse sex Competentibus baptismum instructionis libellos
. Catechumenorum enim alii fuere Audientes, sic dicti, quod verbo Dei erudiri eos necesse esset, priusquam ad baptismum accedederent ; alii vero jam eruditi et instructi qui ad baptismum et admitti postulabant, dicebantur Competentes, quod una et simul baptismum peterent, et expectarent id temporis quo baptismus conferri solet, Sabbatum nempe, quod Pascha aut Pentecosten præcedit. Isidorus lib. 8. cap. 4 : Competens vocatur qui post instructionem fidei competit gratiam Christi. Inde a petendo Competens vocatur. Idem lib. 2. de Eccl. offic. cap. 21. et ex eo Papias : Competentes sunt qui post doctrinam fidei, post continentiam vitæ ad gratiam percipiendam petendo festinant. Ideoque appellantur Competentes, id est, gratiam Christi petentes : nam Catechumeni tantum audiunt, necdum petunt. Leidradus Episcop. Lugdun. de Baptismo cap. 1 :
Differt sane inter Catechumenos et Competentes. Catechumeni itaque sunt, qui primum de gentilitate veniunt, et habentes voluntatem credendi in Christo audiunt verbum fidei, sed nondum appellantur Fideles. Competentes autem sunt, qui jam post doctrinam fidei, post continentiam vitæ, gratiam Christi percipere festinant, ideoque appellantur Competentes, id est, gratiam Dei petentes.
S. Augustinus lib. de Cura pro mortuis habenda cap. 12 :
Pascha appropinquante, dedit nomen inter alios Competentes.
Et Homil. 49 :
Quod dico Competentibus et fidelibus audiant pœnitentes.
Lib. 22. de Civit. Dei cap. 8 :
Qui cum dedisset nomen ad baptismum.
Idem lib. de Fide et operib. cap. 6 :
An usque adeo dissimulamus a sensibus nostri, ut vel nosmetipsos non recordemur quam fuerimus attenti atque solliciti quid nobis præciperent a quibus catechisabamur, cum fontis illius sacramenta peteremus, atque ob hoc etiam Competentes[] vocaremur ?
Idem Epist. 155 :
Desiderio... te nomen dedisse inter Competentes vel daturum esse jam jamque cognosceret.
Serm. 7. de Diversis cap. 1 :
Ipsum vestrum nomen quod Competentes vocamini ostendit : quid enim aliud sunt Competentes, quam simul petentes ?
Infra :
Competentium vocabulum non aliunde quam de simul petendo, atque unum aliquid appetendo, compositum est.
In Psalm. 62. de Baptizando :
Ante Pascha enim cœpit petere de Ecclesia Christi medicinam.
Vide eumdem Homil. 49. cap. 2. de Divers. Serm. 8. Concilium Agath. can. 13 :
Symbolum etiam placuit publice in Ecclesia Competentibus prædicari.
Ferrandus Diac. Carthaginensis in Epist. ad S. Fulgentium, de quodam Æthiope baptizando :
Propinquante solemnitate Paschali, inter Competentes offertur, scribitur, eruditur.
Vide S. Hieron. Epist. 60. ad Pammachium cap. 16. S. Fulgentium Homil. 78. S. Pacianum Barcinon. Episcop. Serm. de Baptismo initio. Isidor. lib. 1. de Eccl. offic. cap. 27. S. Ambrosium lib. 2. Epist. 13. Zenon. Veronensem Serm. 7. de Paschate, Rabanum lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 26. lib. 3. cap. 35. Honorium Augustod. lib. 3. cap. 53. Missale Gallicanum vetus pag. 472. Edit. Roman. etc.