« »
 
[]« Competentia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 465c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPETENTIA
COMPETENTIA, Debitum, quod alicui competit, et quod ille exigere potest. Charta Godefr. Camerac. episc. ann. 1232. ex Chartul. S. Sepulc. ch. 36 :
Contentus autem erit capellanus proventibus superius expressis, ita quod nihil prorsus a domo S. Johannis pro suis exigenciis sive pro Competentia sui beneficii poterit exigere.
Alia ann. 1264. in Suppl. ad Miræum pag. 415. col. 1 :
Si minutæ decimæ et oblationes ad Competentiam earumdem ecclesiarum non sufficiant, unusquisque possessorum novalium, qui pro tempore erunt, pro rata sua tenebitur hujusmodi Competentiæ supplere defectum. Fiat ipsa Competentia pro rata possidentium decimas,
in alia ann. 1265. ibid. pag. 416. col. 2.