![[]](img/image.png)
2. COMPETERE, Accusare, in jus vocare. Canones Hibernenses apud Marten.
tom. 4. Anecdot. col. 15 :
![[]](img/image.png)
Si Clericus laicum Competit, ad Judicis adstantiam debeant pervenire.Et col. seq. :
Clericus vero si qua causa Competitus fuerit, et nullam infamiam antea portaverat, in ipsius juramento causa finiatur. Quod si antea infamiam portavit, indictis juratoribus, sed causam laici ordine libret.