« »
 
[]« Complacitatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 466b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPLACITATIO
COMPLACITATIO, Placitum, pactum initum inter quosvis. Charta Arnulphi Imperat. :
Qualiter Tuto... et fœmina quædam quandam Complacitationis inter se more populari perpetratæ Chartam nostris præsentavit obtutibus, supplicantes nostri edicti tenore consolidari.
Præceptum ejusd. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collec. col. 237. pro Suestra Abbatia Monialium ann. 891 :
Propriæ commoditatis suæ Complacitatione per eam affecta potenter contradat, nullo unquam successore nostro irrumpente neque immutante.
P. Carpentier, 1766.
Ch. Ludov. reg. Germ. ann. 870. ibid. pag. 58 :
Igitur nos super eandem Complacitationem hoc nostræ auctoritatis præceptum fieri jussimus.
Alia ann. 879. pag. 59 :
Postulantes ut ipsis per nostræ licentiæ consensum quandam aptam utilemque Complacitationem facere liceret.
Complacitum, in Capitulari Caroli Magni ann. 802. cap. 9. 35. Ubi accipiendum videtur pro Placito, conventu publico ; alio vero sensu, scilicet pro Placito, decreto est apud Marium Mercatorem pag. 426. ed. Baluz. :
Conjunxit sibi secundum voluntatem patris et Complacitum hominem simpliciter.