« »
 
COMPLETA 1, COMPLETA 2.
[]« 1 completa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 468b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPLETA1
1. COMPLETA, Completorium, Complenda, Officium Ecclesiasticum, quod cætera diurna officia complet et claudit : unde dicitur sub noctis initium.
Completorium. Amalarius lib. 4. de Eccl. offic. cap. 8 :
Completorium ideo dicitur, quia in eo completur quotidianus usus cibi sive potus, qui necessario sumitur ad sustentationem corporis, seu locutio communis. Unde et apud Monachos tenetur usus ex Regula S. Benedicti, ut ab eo officio claustra oris muniant, et ea aliena faciant a communi colloquio usque dum iterum ad opera redeant.
Adde eumdem lib. de Ordine Antiphon. cap. 7. S. Isidorus in Regula cap. 7 :
Ante somnum autem, sicut mos est, peracto Completorio, valedictis invicem fratribus cum omni cautela et silentio quiescendum est, usque quo ad Vigilias consurgatur.
Regula S. Benedicti cap. 7 :
Completorium trium Psalmorum dictione terminetur. Hora Completoria,
in Concilio Cabilonensi II. cap. 59. Carmina Completoria in Reinard. Vulpe lib. 3. vers 557 :
Carmina nunc stares ad Completoria juste,
Qui tardas demens ? hinc eremita sali !
Completa. Vita S. Agili Abbat. cap. 19 :
Consuetudo talis erat, quod Janitor, ut signum pulsabatur ad Completam, confestim portas Monasterii firmans, Abbati claves referret.
Regula Monast. :
Quidquid ab hora nona mens maculæ adtraxerit, ante Completam confitendum est.
Necrologium Cenomanense :
Horaque Completæ complevit dies suos, etc.
Ita S. Isidor. lib. 1. de Off. Eccl. cap. 21. Vita S. Bercharii lib. 2. pag. 101. etc.
Complenda. Pilichdorffius contra Valdenses cap. 29 :
Ultimis collectis, quas Complendas vocamus, agimus gratias pro perceptis beneficiis.
Postcommuniones seu Complendæ, in Statutis MSS. Augerii II. Episc. Conseran. ann. 1280. Hanc Complendam, consummationem Missæ vocat Missale Gotthicum pag. 272. Alia Sacramentaria orationem super, [] vel ad populum, vel etiam Benedictionem populi, ut in voce Oratio docuimus : de qua etiam egimus in Glossar. med. Græcit. in V. Εὐχή. Vide Durandum in Ration. lib. 5. cap. 10. Durantum de Ritib. Eccl. lib. 3. cap. 11. Menardum in Concord. Regul. et alios passim, necnon supra Complere.
[]« 2 completa » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 468c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPLETA2
2. COMPLETA, Restis species. Stat. ann. 1391. ex Tabul. Massil. :
Quod corderii in Massilia non faciunt Completas, neque vendunt ad brassam.