« »
 
COMPOSITIO 1, COMPOSITIO 2.
[]« 1 compositio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 470c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPOSITIO1
1. COMPOSITIO, Mulcta sonti imposita ad luendum crimen damnumve resarciendum. Leges Luitprandi cap. 121. (6, 68.) apud Murator. tom. 1. pag. 75. col. 1 :
Si quidem forsitan talis fuerit ipse liber homo, ut non habeat unde Compositionem facere possit, tunc publicus debet eum dare in manu mariti, et ipse in eum faciat vindictam in disciplina vel venditione.
Litteræ Johannis Franc. Regis ann. 1356 :
Item quod dicti Consules tertiam partem condempnacionum et Compositionum, que fient in dicto loco Avinionesi per judicem nostrum Lauraguesii, possint exigere et levare, quousque ex ipsis receperint usque ad valorem sexaginta marcharum argenti convertendarum in reparatione Castri novi Regii supradicti, dum tamen condempnaciones seu Compositiones supradicte perveniant ex delictis seu excessibus delatis per Consules supradictos, vel per alios habitantes dicte ville, remanente nobis toto residuo, videlicet duabus partibus Condempnacionum seu Compositionum earumdem.
Vide Componere 2.
P. Carpentier, 1766.
Unde nostris Compositionner, ejusmodi mulctam decernere, aut de ea pacisci. Charta senesc. Santon. ann. 1331. in Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 1015 :
Avons Compositionné et accordé avecques ledit Henry..... à sis vins cinq livres Tournois. Composition
vero, Tributi species, in Lit. ann. 1380. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 480. art. 16 :
Et que durant le temps dessus dit, ilz soient exemps, francs et quictes de toutes Compositions, subsides, maletoutes, aides, etc.
Vide supra Componere 2.
[]« 2 compositio » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 470c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPOSITIO2
2. COMPOSITIO. Gall. Compote :
Presentari fecit..... confectiones, martiapanes, Compositiones in albarellis. (Diar. Burch. 8, 454, an. 1492).