« 2 componere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 469b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPONERE2
2. COMPONERE, Delictum transactione et compositione interveniente expiare, ac luere, et cum
læso, aut ejus hæredibus, de mulcta ac pœna propter illud irroganda, pacisci. Vide Grimm. Antiq. Juris German. pag.
649. sqq. Nam apud Germanos quævis delicta certa pecuniæ summa
æstimabantur, neque homicidia ipsa morte lui lex erat, præterquam in Majestatis crimine,
ut docemur ex leg. Bajwar. cap. 1. tit. 7. § 3. cap. 2. tit. 1. § 4. quod et pridem
observarat Tacitus :
Luitur homicidium certo armentorum ac pecorum numero, recipitque satisfactionem universa domus.Gregorius Turon. lib. 3. Hist. cap. 31 :
Ad Theodatum legationem dirigunt, exprobrantes de morte ejus, atque dicentes : Si hæc quæ egisti nobiscum non Composueris, regnum tuum auferemus, et simili pœna te damnabimus. Tunc ille timens quinquagena eis millia aureorum transmisit.Lib. 7. cap. 3 :
Composuit tamen filiis Saxo ille mortem ejus.Lib. 9. cap. 18 :
Tamen quæ contra rationem gessimus, cuncta Componere non moramur.Et cap. 19 :
Magnas mihi debes referre grates.... eo quod interfecerim parentes tuos, de quibus accepta Compositione, aurum argentumque superabundant in domo tua.Juramentum Ordinum regni Daciæ de fidelitate Regi Christierno præstanda apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 329 :
Quod vir bellator Militem in domo communis scorti, inconsulta ira, vulneraverit, cum quo sese etiam priusquam arriperet, amiciter Composuit et concordavit. Amicabiliter Componere,in Statutis Massil. lib. 1. cap. 6. § 3. De vita Componere, in Capit. Caroli C. tit. 31. cap. 25. Edict. Pistens. ann. 864.
◊ Quod si in judicium crimen vocaretur, nec partes de
compositione inter se convenirent, tunc judex reum cum accusatore componere
cogebat. Idem Gregor. lib. 7. cap. 2 :
Comitibus pax usque in audientiam data est ; scilicet ut in die quo judicium erat futurum, pars quæ contra partem injuste exarserat, justitia mediante, Componeret.
◊ Quandoque et crebro mulctam ipsam pecuniariam definiebat
judex pro delicti vel criminis modo et qualitate, nisi mulcta ipsa a lege definita esset.
Tunc enim mulcta quæ a lege præscripta erat reo irrogabatur. Unde legem et bannum
Componere, Secundum legem Componere, dicunt Leges antiquæ et Capitularia passim.
Compositio legalis in Cap. Caroli C. tit. 29. cap. ult. Synod. Pistens. ann. 862. quæ
Compositio secundum legem suam, dicitur in Cap. Caroli M. lib. 3. cap. 65. et
alibi.
◊ Interdum etiam mulcta a lege definita, secundum criminis
atrocitatem multiplicabatur, idque Bannum dupliciter aut tripliciter Componere, Bannum
aut legem in triplum Componere, dicunt Capitularia. Gregorius Turon. lib. 4. Histor.
cap. 38 :
Quid plura ? quatuor millibus solidorum Archidiaconum condemnavit. Quod in præsentia Regis Sigeberti veniens, quadrupla satisfactione, insequente Jovino, Composuit. Compositio simpla,in Legib. Frisicis, quæ non duplicatur aut triplicatur. Compositio duplex, quæ ad Regem spectat ex Lege Astulphi Regis Longob. cap. 8. apud Heroldum pag. 256. Compositio tripla, in Capitul. Caroli M. lib. 3. cap. 63. et alibi non semel. Quadrupla satisfactio, apud Gregor. Turon. lib. 4. Hist. cap. 38. Vide Bannum 2. Niungeldum, Triniumgeldum.
◊ Quod si crimen vel delictum, de quo mulctam pecuniariam lex
statuit, publicum esset, id est, Regem vel Principem spectaret tunc reus cum fisco,
vel ærario Componere tenebatur, mulcta a lege definita, vel a judice statuta. Sæpe
etiam duplicem mulctam in delictis privatis statuunt leges antiquæ, alteram actori,
alteram ærario et fisco, quod passim observare est.
◊ Si denique compositionem complere non posset reus, tunc
semetipsum inwadiare tenebatur, usque dum plenam Compositionem adimplesset, ut est in Lege Longob. lib. 1. tit. 14. § 10. Carol. M. cap. 31. et in Capitulis Caroli M. lib. 3. cap. 65.
◊ Compositio non semper læsum, vel occisi hæredes, sed et
ipsos agnatos et cognatos spectabat, inter quos dividebatur, ut ex Tacito docuimus.
Andreas Suenonis lib. 5. Leg. Scaniæ cap. 5 :
Secundum antiqua jura, sic est persolutæ pecuniæ facienda distributio, ut unaquæque tertia principalis in tres tertias principales divisa, per vices singulas una semper partialium cadat in commodum hæredis occisi, et agnatis secunda, cognatisque tertia debeatur. Sic per agnatos omnes et cognatos distributio pecuniæ facienda, ut semper prior gradus duplo majorem partem quam posterior consequatur, etc.At Lege Longob. lib. 1. tit. 9. § 18. Liutpr. 13. (2, 7.) compositio ad propinquiores parentes, seu agnatos vel cognatos pertinebat, siquidem filia occisi tantum superesset.
P. , 1766.
◊ Nostri Composer
quelqu'un, pro Pecuniam ei irrogare, Gall. Le taxer, dixerunt. Lit. remiss.
ann. 1409. in Reg. 164. Chartoph. reg. ch. 54 : Le suppliant et Jehan Lolier dirent qu'ilz avoient Composé cellui, sur qui se devoit faire ledit chalivari, à xij. solz pour le boire des compaignons à iiij. solz Par. pour la chandelle, que les femmes mettent ardent l'image de Nostre Dame dudit lieu.Vide infra Compositio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Componere etiam haud raro cogebantur conventionum et pactorum violatores
perturbatoresque, ut discimus ex variis instrumentis. Charta Pontii Comitis tom. 1. novæ
Gall. Christ. pag. 5. Instrum. col. 1 : Sane si quis, ego, aut ullus de heredibus nostris, qui contra carta ista donationis temere aut usurpare, aut inquietare venerit, non hic valeat vindicare quod requirit, sed Componat tibi hæc omnia superius scripta dupla meliorata ; et in antea donatio ista firma et stabilis permaneat omnique tempore.Ejusdem tomi pag. 83. col. 1. in Charta Willelmi Provinciæ Comitis :
Sane si quis, nos aut hæredes nostri, vel ulla opposita persona, quæ contra hanc guirpicionem ire voluerit, non valeat vindicare quod repetit ; et Componat illi, cui litem intulerit, auri optimi libras x.Interdum verbo Componere additur in vinculo, quo major, si bene conjecto, indicatur obligatio Componendi, sive Vinculum istud seu obligatio Componendi a lege sit, sive a voluntate illius, qui sua constituta cupit firma esse et stabilia. Charta Gancelmi Episc. Forojuliensis ann. 1038. in nova Gall. Christ. tom. 1. pag. 83. col. 1 :
Sane si ego aut quispiam de supra dictis personis vel successoribus nostris, qui contra hujus donationis cartulam aliqua fraude tentaverit, aut eam irrumpere... Componat in vinculo centum libras auri et mille argenti.Charta Pontii Ruthenensis Episc. ann. 1079. ejusd. tomi pag. 50. col. 1 :
Si quis autem Episcoporum, Clericorum vel secularium, hanc auctoritatis nostræ cartam annulare tentaverit... a consortio fidelium Dei alienus existat nisi resipuerit ; insuper Componat in vinculo auri pondus centum librarum.Eadem habes in Charta seq. ab eod. Pontio data ann. 1082. ex quibus conjicit D. Dionysius Sammarthanus Componere in vinculo idem esse, quod Componere ante solutionem vinculi excommunicationis, quo irretitur quisquis laudatas chartas violare præsumeret. Sed aliæ sunt chartæ in quibus, nulla facta excommunicationis mentione, imponitur illa necessitas in vinculo Componendi : quare vinculum istud non videtur esse vinculum excommunicationis ; verum potius legis vel voluntatis ejus qui vult inviolatum id quod constituit, ut dictum est. Charta Guarachonis pro Imberto regnante Chonrado Rege Indict. vi. in Chartulario Aptensi fol. 22 :
Sane si quis..... contra hanc donationem inrumpere voluerit..... Componat in vinculo auri libras decem.Altera Charta ejusd. Chartular. fol. 46 :
Si quis sane... velit hanc perfringere venditionem, non valeat, sed in Vinculo Legis Componat hoc ad duplum... Acta est hæc venditio in Abbadia S. Petri tertio Kal. Januarii, anno a Domini nostri totius Regis Incarnatione 1041. Remæ, imperante Domino nostro Jesu Christo.Ibidem fol. 52. legitur :
Convictus per leges res ipsas in duplum Componat :quod idem est atque in vinculo Legis. Vinculum igitur aliud ab excommunicatione significat : quod iterum confirmari potest Charta Guinamandi Archiep. Ebredun. anno 1066. in nova Gall. Christ. tom. 3. col. 205. ubi sic legere est :
Si quis autem hanc chartam inrumpere aut contradicere voluerit... Componat ipsis hereditariis in vinculo auri optimi libras xv. et insuper excommunicatus et ab Ecclesia Dei separatus nisi resipuerit, etc.quibus, nisi fallor, satis patet, Vinculum esse ab excommunicatione distinguendum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Componere Tantum et aliud Tantum. Chartularium Aptense fol. 47 : Si quis volens irrumpere hanc donationem... Componat tantum et aliud tantum et incurrat maledictiones Dei, etc.