« Comprehendere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 471c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPREHENDERE
COMPREHENDERE, Comparare : Comprehensio, Comparatum, acquisitum. Charta Germanica ann.
796. apud doctissimum Henschenium ad Vitam S. Ludgeri Episcopi Mimigard. n. 22. et seqq. :
Tradidi particulam hæreditatis et proprii laboris, id est, totam Comprehensionem in silva, quæ dicitur Heissi, in Aquilonari ripa fluvii Ruræ, quam ibi dudum Comprehendi, inter montem et ipsum fluvium, communionemque in eandem silvam.Alia ann. 797 :
Cum illis Comprehensionibus in silva, quæ notæ sunt juxta Hislam.Alia ann. 799 :
Sed ipse venerab. Abbas Ludgerus hanc traditionem quæ dudum Comprehensio mea esse dinoscitur, simul cum illa terra, quæ ibidem jam culta esse videtur, etc.Alia ann. 801 :
Tradidit... in eleemosynam suam Comprehensionem illam, quam ipse Helembaldus in propria hæreditate et in communione proximorum suorum proprio labore et adjutorio amicorum suorum legibus Comprehendit, et stirpavit, id est, in loco, etc... et postea postulavit ut dimidiam ipsam Comprehensionem in beneficium accipere deberet diebus vitæ suæ, etc.Donatio Folckeri ad construendum Verdinense Monasterium ann. 855. apud Marten. tom. 1. Collec. Ampliss. col. 142 :
In Archi, quicquid illic habeo tam in pratis quam in Comprehensionibus. In pago qui dicitur Flethetti, in villa Brara mansos dominicales duos, Frithuric unum, Athalgot dimidium, Alfgot unum et illam Comprehensionem quam possidet Frithubodo.Vide Bifang.