« »
 
[]« 2 computus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 474b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPUTUS2
2. COMPUTUS, vel Computum, Fabula, commentum, Gall. Conte, Fable. Articuli contra Bernardum Saget Episc. Apamiarum circiter annum 1300. apud Marten. Anecd. tom. 1. col. 1333. C. :
Item mandavit sibi dictus Episcopus, quod haberet bonum cor et nobile, et quod omnia venirent sibi ad votum, asserens prædicta posse fieri de facili, quia Rex omnino nihil valebat, et mandavit sibi unum Computum de ave. Aves elegerunt in Regem quamdam avem vocatam Duc, et est avis pulchrior et major inter omnes aves, et accedit semel quod Pica conquesta fuerat de Accipitre dicto Domino Regi, et congregatis avibus, dictus Rex nihil dixit nisi quod flavit Vel. Idem de Rege nostro dicebat ipse Episcopus, qui ipse est pulchrior homo de mundo, et tamen nihil scit facere, nisi respicere homines.