« 1 computus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 473b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPUTUS1
1. COMPUTUS, Compotus, vel Compotum, et Computum. Joan. de
Janua :
Compotus, a Computo, as, numeratio, vel numeri assignatio, vel doctrinalis ars. Antiqui tamen dicebant Computus, sicut exigit derivatio, quod nos abhorremus, propter vocis absonantiam.Est igitur Computus numeratio, vel numeri assignatio : qua notione Julius Firmicus, si Scaligerum audimus, primus usus videtur. Idem Firmicus lib. 1. cap. 2 :
Cursus hos syderum assiduæ observatione Computationis invenimus.Infra :
Vides ut primos discentes Computos digitos tarda agitatione deflectant ?Lib. 3. cap. 11 :
Cælestium rerum scrutatores, alii enim Computos exercent, alii difficilium litterarum aut inventores aut magistri oriuntur.Lib. 4. cap. 1 :
Scient Computos, scient Musicam, etc.Cap. 2 :
Cœlestibus religionibus occupatos, seu peritis Computationibus syderum cursus interpretantes.Lib. 6. cap. 30 :
Et quantacumque Computus fecerit summam.S. Hieron. Epist. 58. cap. 2 :
Omnes propositionum vestrarum calles ad unum Computum confluunt.Utitur etiam Innocentius de Casis litterarum. Versus antiqui apud Hariulfum lib. 4. Chron. Centul. cap. 36 :
Leges Edwardi Confess. ubi de urbe Londinensi :Ex his thesaurus fit mercibus amplior unus,Quem numerare nequit, vel si quis Compota novit.
In ea itaque supersunt ardua Compota, et ambigua Placita coronæ, et Curiæ Domini Regis.
Computator. Gloss. Gr. Lat. :
Συμψηφιστής, Computator, Σύμψηφος, Computator.S. Hieronymus in Quæst. Hebraicis :
Ipsi enim erant doctores, Computatores et magistri, sive ad festivitates celebrandas, sive ad cætera.
P. , 1766.
◊ Compteur, idem
videtur qui Thesaurarius, in Charta ann. 1431. ex Chartul. 23. Corb. : Comparut en sa personne Jehan le Merchier, ou nom et comme procureur de laditte ville de Corbye, et a recognut comme les Compteurs de laditte ville, par certain sergent à mache d'icelle ville, avoient ou eussent fait contraindre, etc.Vide Ordinat. reg. Franc. tom. 9. pag. 610. art. 11. Compteur præterea appellatur, qui ex officio lignum vendendum numerat, et ejusdem salarium, Comptaige, in Ordinat. ann. 1415. ex Reg. 170. Chartoph. reg. ch. I :
Item les molleurs et Compteurs auront droit de Comptaige et mollage de toute maniere de busche vendue et livrée à Paris à compte et à molle.
P. , 1766.
Compotum Tenere, Phrasis Gallica, Tenir compte, priser, Æstimare. Lit. remiss. ann. 1395.
in Reg. 149. Chartoph. reg. ch. 164 : Respondit dictus Raymundus quod ea quæ arrestaverateodem sensu, legitur in aliis Lit. ann. 1393. ex Reg. 144. ch. 265 :(bajulus)ipse desarrestabat, et quod de ejus arresto aliud Compotum non tenebat, quam de pejori fundo femoralium sive bracarum totius patriæ faciebat. Acompter,
La femme Jehan Poulain se complaignist que Pierre le Leu et Gilet son frere...... lui avoient dit vilenie, ..... disans qu'ilz ne Acomptoient à elle ne aux siens un festu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Computatorium, f. Mensa, qua utuntur in Computis faciendis, Gall. Comptoir. Memoriale
anni 1364. apud D. Brussel, tom. 2. de Usu feudorum ad calcem pag.
cxxi : Dominus Rex surrexit de camera requestarum, quæ tunc sibi fiebant, et ivit ad aliam minorem cameram bene prope, in qua erat paratum unum Computatorium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Computorum Camera, Gall. Chambre des Comptes, Suprema regalium rationum Curia,
cujus est accipere rationes dominii Regis, ejusdem instrumenta omnia servare, lites de eo
obortas dirimere, homagia vassallorum excipere, etc. Hæc Camera antiqua est apud
nos, et ipsi Regno, ut creditur, coæva ; probabilissimum enim est semper exstitisse viros
Palatinos, quibus Computa seu rationes ederentur denariorum fiscalium. His rationum
Præfectis nullum erat olim stabile domicilium : quocumque Rex pergebat, pergebant et ipsi.
Sunt qui putant Cameram Computorum Parisiis a S. Ludovico stabilitam fuisse ; quod
in illius Regis Præcepto anni 1262. legatur : Que ceux qui auront receu et despendu les biens des villes, viennent à Paris pour rendre Compte à nos Gens, de leur recette et de leur dépense.Sed verisimilius est id non contigisse nisi regnante Philippo Pulchro, qui ut Parlamentum ita et Cameram Computorum Parisiis constituit. Huic Cameræ, quæ unica tum erat in toto regno Gallicano, rationes referebantur omnium Provinciarum : sed aliæ postmodum in variis urbibus institutæ sunt, quarum jurisdictio certis limitibus coercetur. Rotomagensis ab Henrico III. instituta Curiæ vectigalium ejus urbis ab eodem Rege conjuncta est ann. 1580. Aliæ sunt Divionensis, Nannetensis, Montispessulana, Aquensis, Gratianopolitana, Mettensis et Palensis, ambæ supremo harumce urbium Senatui copulatæ ; ac tandem Insulensis pro regionibus in ditionem Ludovici Magni redactis. In iis omnibus Curiis Præsides sunt, Regiarum rationum Magistri, Auditores, Correctores, Advocatus et Procurator generales, ac demum Scriba, aliique, sed inferioris ordinis Officiales seu Ministri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Suas etiam
habuere Cameras Computorum Dalphini Viennenses quas Computatorum Banchas
appellabant. De his audiendus est Humbertus II. in sua Ordinatione de variis Officiorum
generibus ann. 1340. in Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 402 : Unde cupientes, inquit, imitari Prædecessorum nostrorum, aliorumque Regum et Principum bonos mores et anticas consuetudines pro reformatione agendorum suorum et consulto regimine, ut Computorum examinatio, dubiorum declaratio, et negotiorum concurrentium frequens collatio, modo et forma debitis fieri possint, Magistrorum Rationalium et Computatorum Bancham in dicta civitate Gratianopolitana teneri perpetuo statuimus et immutabiliter ordinamus, volentes quod quatuor inter Magistros Rationales et Computatores, et non plures, ad ipsum exercendum Officium sint certitudinaliter deputati, ibidem personaliter residendo, qui Computa nova et vetera, ac præsentia et futura diligenter examinent, neminem gravando prece, pretio, timore, gratia et amore, nec jura nostra aliquatenus obmittendo, nec minus pro dubiis concurrentibus declarandis ad nos, vel ad dictum nostrum Consilium debeant habere recursum, et alia conservare procurent quæ nos sub sigillo nostro trademus iisdem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Superioribus
quatuor Magistris Rationalibus et Computatoribus unus additur ad scribenda Computa et
scripturas alias opportunas Notarius fidelis et idoneus, qui nihil aliud præter sexaginta
florenos auri per annum, pro arrestis et scripturis seu aliter ratione dicti officii
recipere teneatur ; sed de Cancellario, de jure sigilli et de arrestis satisfactionem
recipiat competentem.
Compotus, seu Computus, apud Scriptores, Ecclesiasticus potissimum
intelligitur, uti definitur a Durando lib. 8. Rational. cap. 1 : Notitia cursus
lunæ ac Kalendarum, seu scientia certificandi tempus secundum solis et lunæ
progressum. Quæ quidem methodus a Græcis ψηφισμὸς τῶν τοῦ
ἡλίου ϰαὶ τῆς σελήνης ἐτῶν dicitur, Hebræis Embolismus, seu
mysterium embolismi, a parte totum. In Computo autem præsertim docentur, tempus
Paschatis, Cyclus decemnovennalis, Epactæ, Bissextus, saltus Lunæ, 4. Tempora, Kalendæ,
Idus, etc. Concurrentes, et alia hujusmodi. Eadmerus in Vita S. Wilfridi cap. 10 :
Quatuor ab eo libros Evangeliorum, rationabilem Paschæ terminum, aliaque nonnulla quæ in patria sua nequiverat, didicit.
◊ Compoti notitiam Presbyteris et Clericis adeo
necessariam censuerunt veteres, ut Statuta Ecclesiastica seu Episcoporum pro suis
diœcesibus, pene omnia, illud iis magna cum sollicitudine ediscendum præscribant. Cap.
Aquisgran. ann. 789. cap. 70. et Capitula Caroli M. lib. 1. cap. 68 :
Ut Scholæ legentium puerorum fiant, Psalmos, Notas, Cantus, Compotum, Grammaticam, ..... discant.Lib. 4. addit. 1. § 5 :
De Computo, ut partes discant omnes.Eadem habentur lib. 6. cap. 226. 259. et in Capitulari ejusdem ad Salz cap. 5. Herardus Turon. Archiepisc. in Capitulis :
Ut Presbyteri Computum discant.Ratherius Veronensis in Synodica ad Presbyteros, et Inquisitio de Presbyt. apud Reginonem cap. 92 :
Compostum minorem, id est, Epactas, Concurrentes, Regulares, Terminum Paschalem, et reliquos, si est possibile, sapiat.Ita apud Hincmarum in Capit. ann. 852. cap. 8. Haitonem Basileensem Episc. in Capit. cap. 6. Walterium Aurelian. Episc. in Capitul. cap. 22. Joan. Abbatem S. Arnulfi in Vita B. Joan. Abb. Gorziensis cap. 3. num 18. etc. Adde Lambecium lib. 2. Comment. de Bibl. Cæsar. pag. 212. Ea etiam notione Compotum usurpat Aimoinus in Vita S. Abbonis Floriac. cap. 7 :
Post exaratas Compoti calculationes, post solis ac lunæ viarum declaratas dimensiones, in divinas quoque animum intendit.Rudolphus Presbyter auctor est Rabanum de Computu confecisse dialogum unum. Hunc nuper edidit Steph. Baluzius lib. 1. Miscellan. Scripserunt præterea Compotos Venerabilis Beda in Carminib. quæ inscribuntur de Variis Computus regulis, et lib. de Ratione Computi : Manfredus, cujus Compotus habetur tom. 1. operum ejusdem Bedæ : Gilda, cujus Compotum haberi MS. in Bibliotheca Cottoniana monet Usserius Armachanus in Epistol. Hibernic Pandulphus Capuanus, ut auctor est Petrus Diacon. de Viris illustr. Casin. cap. 26. Fulbertus in Poemat. pag. 180. Chilpericus, vel Helpericus Abbas, apud Vincentium Belvac. lib. 25. cap. 9. Trithemium et Mabillonium ; Cassiodorus, Richardus Præmonstr. Abbas apud Pithœum pag. 256. Magister Anianus, Durandus lib. 8. Rational. Joannes de Janua, ut ipse testatur in V. Concurrens, et alii præter veteres, qui de Cyclo Paschali scripsere. Cujusmodi sunt e Græcis, S. Maximus, Andreas Cretensis, Nicephorus Gregoras, Isaacus Argyrus, et alii, quorum computos collegit Petavius, in Uranologio.
P. , 1766.
◊ Compoust Gallice,
in Lit. remiss. ann. 1472. in Reg. 197. Chartoph. reg. ch. 278 : Ung frere du suppliant qui va à l'escolle et alloit estudiant le Compoust.
Compotista,
Qui docet Compotum, vel qui vacat Compoto, Joanni de Janua. Artis Computatoriæ magister, apud Monachum Engolismensem in Vita Caroli Magni ann. 787. Calculator, apud eumdem eod. anno : Εμϐολιστής Judæis, ut auctor est Scaliger. Honorius cap. 88 :
Victorius natione Aquitanicus, Calculator studiosissimus composuit Paschalem Cursum post quatuor priores Compotistas, id est, Hippolytum, Eusebium, Theophilum, et Prosperum.Charta Sancii Regis Navarræ 1061. apud Yepez in Chronico Ordinis S. Benedicti tom. 4 :
Sunt præterea bene instructi ad Ecclesiastica officia Psalmistæ, Computistæ, Cantores, Lectores, et fide sancta pleni.Thwroczius in Carolo Rege Hungariæ cap. 97 :
Quorum Walachorum numerum ibi per Ungaros occisorum subtilis solummodo infernalis Compotista collegit.Epitaph. Joannis a Sacrobosco :
De Sacrobosco qui Compotista Joannes, etc.
Computarius, Eadem notione, apud S. Columbanum Epist. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Computorium, Sacrorum fastorum liber. Vita S. Mathildis Reginæ, inter Acta SS. Benedict. sæc.
5. pag. 351 : Dedit etiam ei in manu Computorium, id est, Kalendarium cum Necrologio communi solitum, inquit Mabillonius, in quo nomina defunctorum procerum scripta erant, etc.
Computus, Sertum globulorum, vulgo Rosarium. Hispani Cuentas, numerorum calculos,
seu rationes vocant. Guill. de Thoco in Vita S. Thomæ Aquin. num. 106 :
Computum suum, cum quo quotiens diceret orationem Dominicam numeraret.Vide Capellina.
Compotus. Charta Jacobi II. Regis Aragon. ann. 1307. in Foris Aragon. lib. 9 :
Nobis humiliter supplicarunt quod faceremus augeri et cudi dictam monetam Jaccensem, sub eadem lege, pondere, et figura, usque ad quatuor Compotos et dimidium, sic quod esset dimidius Compotus obolorum, et nos quatuor Compotos et dimidium faceremus cudi a festo S. Michaelis proximi ad tres annos continue numerandos.Eadem habentur in Charta Petri II. Reg. Arag. ann. 1350. ibidem.