« Concubina » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 483a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONCUBINA
CONCUBINA, Ugutioni :
Quæ ad usum venereum non legitime tenetur.Martin. in vocabul. Jur. can. MS. :
Concubina est, quæ cessantibus legalibus instrumentis, unica est et conjugali affectu tenetur.Vide supra in Clerici. Tria sunt, inquit Casaubonus ad Spartianum in Ælio Vero, conjunctionis nomina apud juris auctores et alios, Uxor, Pellex, Amica.
Uxor aiebat Verus, nomen est dignitatis, non voluptatis.Pellex honestior est quam Amica, ut quæ accedat propius ad uxoris naturam : est enim παλλαϰὴ quasi legitimæ conjugis dimidium. Balsamon :
Παλλαϰὴ δέ ἐστιν ἡ νομίμως τινὶ συζῶσα χωρὶς γάμου· ἡ δὲ ᾗττον τιμιωτέρα φίλη λέγεται.Canones Apostolorum ex versione Dionysii Exigui can. 17 :
Si quis post baptisma secundis fuerit nuptiis copulatus, aut Concubinam habuerit, non potest esse Episcopus, etc.Concilium Toletan. I. cap. 17 :
Si quis habens uxorem fidelem, si Concubinam habeat, non communicet. Cæterum qui non habet uxorem, et pro uxore Concubinam habet, a communione non repellatur : tantum ut unius mulieris, aut uxoris, aut Concubinæ (ut ei placuerit) sit conjunctione contentus.Quibus in locis, ut observat Turrianus lib. 1. pro Canonib. Apostol. cap. 13. non intelligitur Concubina fornicaria, sed sicut Scriptura sancta vocat Concubinas Patriarcharum, ea scilicet Concubina quæ secundum legem matrimonii, infra dignitatem tamen uxoris ducitur :
Quæ uxor Concubinadici videtur in Charta Ludovici VI. pro Monasterio S. Cornelii Compendiensis :
Ut Clerici ejusdem Ecclesiæ sicut usque modo vixerunt, permaneant : hoc tamen præcipimus, ut Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, nullatenus deinceps uxores Concubinas habeant : cæteri vero cujuscumque ordinis Clerici propter fornicationem, licentiam habeant ducendi uxores.Eadem etiam Concubina legitima dicitur, ad discrimen ejus quæ quæstum facit, apud Bractonum lib. 3. Tract. 2. cap. 28. § 1. cui ita appellatur uxor matrimonio copulata, quod
legitimum est quantum ad hæredem et hæreditatis successionem, et tamen illegitimum, quoad dotis exactionem ; cum dos constituta fuerit alibi quam ad ostium Ecclesiæ, propter verba in intentione mulieris contenta, ut idem Bracton. ait lib. 4. de Actione dotis, cap. 8. § 2. Vide Cujacium in Paratit. ad tit. Cod. de Concubinis, ad Nov. 18. et lib. 5. Obser. cap. 6. Concubinas præterea olim toleratas, vel non omnino prohibitas, vel denique adeo hunc invaluisse abusum, ut eas tolerari necessum judicarint Pontifices, tametsi subinde variis in Conciliis damnatus sit, colligere licet ex Concilio Vermeriensi ann. 752. can. 7. ex Nicolao I. PP. Epist. 59. et in Respons. ad Bulgar. cap. 3. ex Joanne VIII. Epist. 198. etc. Vide Crisconium in Brev. cap. 230. 231. adeo ut etiam cum uxore legitima Concubinam habere quodammodo licuerit, quam uxoris aplatione donant Capitula Herardi Archiep. Turon. cap. 110. Salvianus lib. 4. de Gubern. Dei, de Concubinis :
Quippiam dici forsitan etiam injustum esse videatur : quia hoc in comparatione supradictorum quasi genus castitatis est, uxoribus paucis esse contentum, et intra certum conjugii numerum frenos libidinum continere. Conjugium dixi, quia ad tantam res impudentiam venit, ut ancillas suas multi uxores putent : atque utinam sicut putantur esse quasi conjuges, ita solæ haberentur uxores.Sed et cum Concubina perinde ac cum uxore alterius adulterium fieri dicebatur. Vide S. Columban. Ep. 5.
L. , 1883–1887.
◊
Non solum in regestro Odonis Rigaldi, archiepiscopi
Rotomag. describitur et increpatur Clericorum luxuria, sed jam sæculo præcedente notatur
et inhibetur : Lucius (papa III.) Mauricio episcopo. Relatum est nobis, ex parte tua, quosdam presbiteros in tua diecesi constitutos infamia laborare quod non erubescant detinere publice Concubinas. (Cart. N. D. Paris. I. pag. 35. an. 1181.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Concubinales Illecebræ, apud Sidon. lib. 9. Epist. 6.Concubinaticæ Luxuriæ, in Concilio Meldensi ann. 845. cap. 74.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Concubitalis, Ad concubitum pertinens, apud Tertullianum ad Nation. lib. 2. cap.
11.