« »
 
[]« Conculcaturia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 483c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONCULCATURIA
CONCULCATURIA Epistola, qua Dominus servi qui ingenuam uxorem duxit, Conculcato et irrito facto ob agnationem, quæ inter eos intercedebat, matrimonio, mulierem libertati suæ reddit. In Chartis quæ Parensales dicuntur, apud Bignonium, Formulæ 10. titulus sic concipitur :
Conculcaturia quam Abbas facit ad hominem suum.
P. Carpentier, 1766.
Ut vocis originem indicaret Cangius, ab ejus genuina notione longe erravit : ex ipsa enim formula laudata aperte patet Epistolam, quæ Conculcaturia appellatur, eandem esse cum Agnationis Charta, qua scilicet, ut ipse Cangius docet in v. Agnatio, dominus servi, cui se ingenua junxit, illis indulget, ut qui ex eis nascentur, liberi permaneant. Hæc observo post Auctores novi Tract. diplom. tom. 1. pag. 262.