« »
 
[]« Concurrentes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 483c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONCURRENTES
CONCURRENTES, sic Epactas solis vocat Latinus Computus, Æthiopicus Græco et vetusto nomine πλινθίον. Scaliger lib. 1. Canon. Isagogic. :
Concurrentes, est numerus dierum nunquam excedens septenarium, qui cum regularibus compositi componunt feriam dierum.
Dionysius Exiguus de Ratione Paschæ :
Concurrentium hebdommadarum ratio, quæ de solis cursu provenit, septeno anno jugi circuitu terminatur.
Joannes de Janua :
Concurrens, secundum quod sumitur a Compotistis, est supercrescentia unius diei vel plurium supra 52. septimanas, vel plurium : ideo dicitur quia in anno Bissextili supercrescunt duo dies, in reliquis vero annis unus tantum, unde versus :
Hebdomadæ decies quinæ numerantur in anno,
Atque quæ post duas, lux una, duæve supersunt.
[]
Et ab illo incremento originem habent Concurrentes. Alii postea formantur uno addito, sic tamen quod septimanarum numerum non excedant, unde scias quod primus annus cycli solaris habet unum pro Concurrente, secundus habet duos, tertius habet 3. quartus habet 4. quintus 6. propter bissextilem, sextus habet 7. septimus habet 8. et sic procedendo usque ad 28. annos invenitur, qui postea revertitur ad caput procedendo per ordinem sicut prius : unde et appellatur Circulus solaris, sive Concurrentium. Si autem vis scire quantus sit annus Concurrentium, adde annis Domini 9. annos, et a totali summa subtrahe 28. quoties poteris, et quotus sit annus cycli solaris quod residuum fuerit demonstrabit, et si nihil remanserit, ultimus annus erit.
Vide eumdem Scaliger. lib. 7. de Emendat. tempor. pag. 748. 775. 776. Fulbertum Carnotensem in Compendio Computi, Honorium Augustod. lib. 2. de Imagine mundi cap. 87. 88. 97. Durandum lib. 8. cap. 5. n. 6. 7. 8. et alios Compotistas, necnon supra vocem Annus pag. 292.