« Condicium » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 487a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDICIUM
CONDICIUM. Ordo eccl. Ambros. Mediolan. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital.
med. ævi col. 875 :
Et præterea sciendum, quia in omni die Dominico, custodes ebdomadarii similiter dant novem candelas subdiacono ebdomadario, si quidem ille dederit eis prænominatum Condicium.Quæ respicere videntur ad ea quæ leguntur supra col. 861 :
Ebdomadarius subdiaconus .... dat vinum et fruges per totius anni circulum custodibus ebdomadariis, et ligna per totam hyemem ad faciendum ignem.Ibid. col. 890 :
Si archiepiscopus defuerit, archipresbyter facit prædictum officium. Archiepiscopium vero facit Condicium.Est ergo Condicium, munus quod ex Condicto fit.