« »
 
[]« Conditionati » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 489b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDITIONATI
CONDITIONATI, Manumissi a servitute sub operarum servitio, aut aliis conditionibus, Charta Egidii abb. S. Dion. ann. 1306. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 66 :
Præfatum Herbinum a servili conditione..... absolvimus,... salvo tamen... quod si ipsum.... perpetrare contingat per quæ, tam de jure quam consuetudine, servi et homines Conditionati in pristinam servitutem et conditionem debent non immerito redigi et reduci, extunc et ipso facto idem Herbinus in servilem conditionem pristinam redigatur. Homo de Conditione,
in Charta Regin. abb. S. Faron. Meld. ann. 1356. ex Reg. 84. ch. 652 :
Renaudus Benedicti homo de corpore seu de Conditione monasterii nostri prædicti, etc. Persona Conditionis,
in Ch. ann. 1369. inter Instr. tom. 7. Gall. Christ. col. 247 :
Guillelmus Mahueti apud Pressiacum supra Matronam commorans, persona Conditionis et homo de corpore ecclesiæ B. Genovefæ Parisiensis existens, etc.
Libert. villæ de Tannay ann. 1352. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 64. art. 23 :
Ne se accroistront nulles personnes de Condicion en ladicte pooste, excepté les hommes et femmes serfs desdiz seigneurs et dames.
Vide Conditionales. []