« »
 
[]« Conditorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 489c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDITORIUM
CONDITORIUM, Sepulcrum, monumentum. Epitaphium Caroli Magni Imp. :
Sub hoc Conditorio situm est corpus Caroli magni atque orthodoxi Imperatoris.
Utuntur hac notione Suetonius in Augusto cap. 18. in Caligula cap. 52. Petronius in Satyr. Plinius lib. 7. cap. 10. Quintilian. Decl. 8. Sidonius lib. 5. Epist. 17. etc. Sed et Condi dicuntur, qui humantur.
Quolibet in loco Sanctorum est aliquis Conditus
, in leg. ult. Cod. Theod. de Sepulcr. violat. (9, 17.) Generatim Conditoria sunt ὑπόγαια, loca depressa, subterranea, quæ Seneca Epist. 683. Conditiva appellat.
Conditoria Frugum, apud Ammianum lib. 31.