« Conditum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 489c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDITUM
CONDITUM, Vini seu potionis genus, aromatibus et aliis odoriferis fragrantibusque rebus
variis concinnatum, elegans, et suave. Conditum paradoxum, Conditum melizomum, apud
Apicium lib. 1. cap. 1. 2. 3. etc. ubi Gabriel Humelbergius pag. 42. Lampridius :
Condito piscinas et solia temperavit.Cælius Aurelianus lib. 5. Chron. cap. 1 :
Diocles probat Conditum bibendum, quod plerique Latini Mulsum vocant. Κονδίτον,Palladæ lib. 1. Anthol. Aetio, Myrepso sect. 1. cap. 45. et aliquot aliis e Græcis medicis. Acta SS. Fructuosi et socior. num. 3 :
Cumque multi ex fraterna caritate eis offerrent, uti Conditi permixti poculum sumerent, etc.Tabularium Monasterii S. Theofredi in Villavis :
Procuraret exhibere fratribus refectionem aliquo certo die de piscibus, et aliis, quibus posset escis, cum potione Conditi.