« 2 conducere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 490b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDUCERE2
2. CONDUCERE, Hospitio excipere, Mansionaticum præbere. Charta Leonis IX. PP. in
Tabulario S. Vitoni Virdunensis :
Eo tenore eis contulistiAlia Nicolai PP. ibid. :(altaria, etc.)ut Abbas vel Fratres libere quam voluerint personam eligant, et per se præbenda investiant, et pro cura tantum animarum suscipienda, Episcopo vel Archidiacono Conducant. Conductus vero Abbati, vel Fratribus fidelitatem faciat, et duo servitia per annum Abbati cum comitatu 15. equitum in domo sua faciat, et 12 nummos in festivitate S. Vincentii pro servitio solvat, etc.
Deinde pro cura suscipienda Episcopo et Archidiacono Conducant, postea fidelitatem Abbati et Fratribus faciant, et bis in anno Abbati cum 14. equitibus et uno summario serviant, et 12. nummos in festivitate sancti Vincentii solvant.Vide Conductus 3.
P. , 1766.
◊ Nequaquam Hospitio
excipere, agitur enim ibi de sacerdote electo, quem monachi episcopo
præsentant, ut ab eo cura animarum investiatur : Conducere
ergo hic, idem est quod Exhibere, præsentare. Vide infra Conductus
7.