« »
 
[]« Conductitius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 491a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDUCTITIUS
CONDUCTITIUS,
Procurator plebis vel Minister altaris, qui canonica portione minus accipiendo, subjectione indebita munus ab obsequio suo Conductori persolvit : quam speciem simoniæ beatus Papa Gregorius damnat aperte, simul cum ea quæ fit per munus a manu, vel per munus a lingua.
Sic Gerohus Præpositus Reichesperg. in Expositione ad Eugenium III. Papam, apud Baluzium tom. 5. Miscell. pag. 217. Proximo ante de Conductoribus eorum, id est, de præcipuis Pastoribus seu Parochis, qui habent hujusmodi Conductitios,
quia et ipsi domum Dei domum negotiationis faciunt
, dixerat :
Ipsi Conductores cum suis Conductitiis pari sorte censendi, et quasi transgressores canonum arguendi et cavendi. Velim hic esse commonitos quosdam Episcopos et Abbates, qui sub nomine Plebanorum palliant fœditatem Conductitiorum suorum.
Epistol. Sigefrid. vicar. Archiep. Mogunt. ann. 1178. [] ap. Guden. in Cod. Diplom. tom. 1. pag. 269 :
Nullatenus aut baptismi aut sepulturæ usus ibidem celebretur, nisi forte eorum qui conversi et professi loco ipsi deservire teneantur. Neque Conductitiis ipsorum si decesserint sepulturæ locus ibi concedatur ;
ubi Gudenus Conductitios interpretatur ministros altaris, sed potius crediderim homines qui operas suas in agrorum cultura mercede locaverant. Constitutiones Ecclesiæ Barchinonensis ann. 1288. tom. 4. Anecdot. Martenii col. 608 :
Noverint universi, quod nos Frater B. miseratione divina Barchinonensis Episcopus, et Capitulum ejusd. Eccles. Barchinon. et deservientium in eadem, in melius reformare statuimus, et perpetuo ordinamus, quod omnes Clerici Beneficiati in dicta nostra Ecclesia, et alii etiam Clerici Conductitii in Ecclesia deservientes vice Beneficiatorum, continue et assidue intersint omnibus horis Canonicis in ipsa Ecclesia a Cantico Graduum usque ad Completorium, sicut in manu Episcopi in præsentia Capituli promiserunt.