« »
 
[]« 4 conductor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 491b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDUCTOR4
4. CONDUCTOR, Redemptor, qui certa pecuniæ summa reditus Ecclesiæ Romanæ conducebat vel emebat, ut ex iis quæstum faceret. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 449 :
Incipiunt relationes ex authenticis desumptæ de præjudicio, quod fecerunt nobis Actores S. Rom. Ecclesiæ... Teuto Conductor tulit de casale Orclaniæ hortum cum arboribus, et pecora x. Gualdefridus Conductor tulit nobis de casale Cosiniaco pecora iii. boum paria iii. De Casale Berbusano tulit Anzipertus Conductor terræ et vineæ uncias ii. pecora viii. et de Paterno unciam i. quæ nobis retradita fuit.
Passim occurrit pag. seqq.