« »
 
[]« Confanonerius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 493c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFANONERIUS
CONFANONERIUS, Vexillifer, dignitas apud Italos, quibus Gonfaloniere dicitur. Charta ann. 1262. inter Stat. Placent. lib. 6. fol. 71. r° :
Dominus Manfredus Confanonerius potestas Placentiæ volens providere publicæ utilitati, etc.
Pro milite signifero, in Stat. Mutin. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 488 :
Item si contingeret, quod militia Mutinensis cum inimicis perveniret [] ad prælium, nullus Confanonerius debeat recedere de prælio, nec in fugam se ponere, nec declinare vexillum.
Occurrit præterea apud eumd. Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 1028. et tom. 20. col. 963. Vide Guntfano.