« Confectio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 494a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFECTIO
CONFECTIO, Confectionarius. Confectio, vulgo Medicina ; Confectionarius, qui
confectionem parat, Apothecarius. Constitut. Siculæ lib. 3. tit. 54. § 3 :
Confectionarii vero facient Confectionem expensis suis cum testimonio medicorum.Infra :
De simplicibus confectionibus et medicinis.Memorabilia Humberti II. Dalphini ann. 1343. ex Adversariis D. Lancelot :
Item die xix. Aprilis fecit unam Confectionem de una magna olla tenente circa unum sestarium de vino pomorum Gratianopolis, de aliis pomis albis, de duobus panibus grossis sacchari, de p..... bus decinerandis pretiosis, de auro fracto in pulverem seu limaturam, quod decostitit circa cc. floren. dicens eam invenisse in libro medicinæ, et hoc fecit motu suo contra voluntatem Medicorum, et fecit fieri unam bacignam de auro purissimo, in quo hæc omnia posuit, qui ponderabat xviii. marchas auri fini.Confectiones venenatæ, apud Cortusios lib. 8. Chron. cap. 4. Vide Statuta Facultatis Juris Civilis Academiæ Viennensis in Austria tit. 11. § 4.