« »
 
[]« 5 confessio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 496b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFESSIO5
5. CONFESSIO, Pœnitentia quæ per confessionem injungitur ; sed maxime ea quæ in Monasterio exigitur. Sampirus Episcopus Astoricensis in Ordonio II. Rege Hispaniæ :
Aliam quoque duxit uxorem ex partibus Galleciæ nomine Aragontum, quæ postea ab eo fuit spreta, quia non fuit illi placita, et postea tenuit inde Confessionem dignam.
Idem in Adefonso Rege æra 964 :
Huic consistenti in regno voluntas evenit arripiendi viam Confessionis ; et in illius operibus satagens nuntios misit pro fratre suo Ramiro in partes Virci, dicens, qualiter vellet a regno discedere, et fratri suo tribuere.
Rursum ibidem :
Ad legionem reversus, ab omnibus Episcopis, Abbatibus valde exoratus, Confessionem accepit, et vespere Aparitionis Domini ipse se proprio regno abstulit, etc.
Vetus Charta apud Anton. de Yepez in Chronico Ordinis S. Benedicti tom. 5. pag. 37 :
Ut faciatis ibidem Confessionem in vita sancta, et teneatis ibi Monasterium de nostro dato.
Epitaphium Ansurii Episcopi Orensis, apud Ambrosium Moralem lib. 16. cap. 3 :
En quem cernis cavea saxa tegit compago sacra præsulis auri per omnia illustrissimi viri, affatim fuit dogma sancta, et vita militavit clara, non extitit anceps de Domini vita, quia [] sic prorsus faleravit Confessio pia. Sinens cathedra prædicta, conglutinans se norma monastica, ibique egit cuncta, qui Domino congruit, subsequens Domini voce, requievit in pace, etc.
æra 960. Bulla Lucii PP. in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 157 :
Liceat quoque vobis Clericos vel Laicos e sæculo fugientes liberos et absolutos ad Confessionem recipere, et eos sine contradictione aliqua retinere, etc.
Charta æræ 976. apud Sandovallium in Episcopis Pampilonensibus pag. 23 :
Simul et orationibus fratrum ibidem in Confessione nominis Christi deservientium commendarem, etc.
Vide mox Confessor 4.