« »
 
[]« Confessus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 498a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFESSUS
CONFESSUS moritur, qui ante mortem peccatorum absolutionem accipit simul et viaticum ; non Confessus vero qui moritur neutro percepto sacramento, ut fusius exponetur in voce Intestatio. Hinc Confessum facere in Tabulario S. Vincentii Cenoman. ministrare est illa duo sacramenta. Ibi legitur :
Perrexit Abbas Ranulfus apud castrum Bellimontis, et ibi visitavit Hugonem de Juliaco decubantem ægritudine, et fecit eum idem Abbas Confessum. Testes[] Amelina mater Hugonis et frater ejus Robertus.
Alio in loco ejusd. Tabularii :
Gervasius de Monte Betonis dedit S. Vincentio quidquid habebat in Ecclesia de Monte Betonis. Hoc factum fuit apud Carnotum, ubi idem Gervasius in quadam gravi infirmitate detentus, a Christiano Monacho S. Vincentii visitatus est. Testes Judikellus Presbyter S. Martini de Valle, qui prædictum Gervasium fecit Confessum.