« Confirmatio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 499b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFIRMATIO1
CONFIRMATIO, Sacramentum Christianorum, sic dictum, quod baptismum quodammodo confirmet ac
compleat : unde ejus τελείωσις appellatur a Dionysio
Areo-pag. de Eccles. Hierarch. cap. 4. Consummatio, a Cypriano Epist. 73. et
Perfectio a S. Ambrosio lib. 3. de Sacram. cap. 6. Confirmatio igitur
dicitur, quia hujus vi Sacramenti id in nobis confirmat Deus, quod baptismo jam operari
cœperat, nosque admirabili quadam ratione sancto Spiritu vestit, ut loquitur Tertullianus
lib. de Præscript. hæretic. seu virtute ex alto induit, quod Apostolis dictum fuit, in
quibus præ cæteris vis illa divini Spiritus, et efficientia mirabiliter eluxit. Recens
autem baptizati statim confirmabantur ab Episcopo, postea communicabant de Corpore Domini,
ut habent Alcuinus de Offic. divin. de Sabbato S. Paschæ pag. 259. Rabanus lib. de Instit.
Cleric. cap. 29. Isidorus et alii : de quo in Ecclesia servari solito perinde ritu, agunt
etiam Patres, Dionysius de Eccles. Hierarch. cap. 2. Tertullianus de Præscript. cap. 40.
de Baptismo cap. 7. Cyprianus Epist. 70. 73. Cyrillus Catech. 2. 3. Concil. Laod. can. 48.
Toletan. I. can. 20. Ambrosius lib. de Initiand. cap. 6. et lib. de Sacrament. cap. 1.
etc. Capitula Theodori Cant. Archiep. cap. 4 :
Nullum perfectum credimus in baptismo sine Confirmatione Episcopi ; tamen non desperamus.Hinc Jonas Aurelianensis Episc. lib. 1. de Institut. Laicali cap. 7. reprehendit eos, qui Sacramentum istud differebant.
◊ Quod igitur Baptismum Confirmatio statim
subsequeretur, pro ipso Baptismo interdum usurpatur. Simeon Dunelmensis de Gestis Regum
Anglor. ann. 994 :
Quem Rex honorifice suscepit, Confirmari ab Episcopo fecit, sibi in filium adoptavit, regioque munere donavit.
Ad Confirmandum Tenere, Levare, in Lege Longobard. lib. 3. tit. 30. Carol. M. 134. in Concil. Mogunt.
cap. 55. Concil. Liptin. apud Fulbertum Epist. 13. Burchardum lib. 19. etc. Vide
Tenere, Patrinus.