« »
 
[]« Confraria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 501b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFRARIA
CONFRARIA, Sacrum sodalitium, Gall. Confrerie. Officialis Bitur. de percipiendis decimis in parochia de Præliaco ann. 1391. apud Thomasserium Consuetud. Bituric. pag. 246 :
Et in casu quo die defunctus fuit frater alicujus Confrariæ, in quo quidem luminari Confrariarum ipsi Prior et Curatus nihil percipient.
Antiq. Recognit. in Regesto Probus fol. xxxii. v° :
Domus Confrariæ de Vilario pro casali ejusdem domus et curtili debet Comiti i. em. frumenti et iiii. den. cens. et Confraria debet reddere Comiti tenementarium, qui debet dare de placito iii. sol.
Testamentum Florentii de Castellana ann 1398. ex Schedis Præsidis de Mazaugues :
Legavit Confrariæ S. Spiritus..... solidos 40. parvorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Confraternia, Eodem notione. Processus SS. Virg. Eichsellen. tom. 3. Junii pag. 137 :
Confraterniæque super atrium Decano.
Capitul. Generale Cisterc. ann. 1204. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 1300 :
Insuper Confraterniæ et quæstorum seu Prædicatorum collectæ omnimodis inhibentur.
Interdum accipitur in malam partem ut infra Confratria.
P. Carpentier, 1766.
Confrarie, pluries in Lit. ann. 1362. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 583. Conflaerie, in aliis ann. 1411. ibid. tom. 9. pag. 580. Charta ann. 1175. ex Chartul. S. Aviti Aurel. :
Decedente autem Petro cameræ satisdictæ ad Confrariam B. Aviti revertentur, et de Confrariæ bonis sex solidi deinceps reddentur in prædicto anniversario.
P. Carpentier, 1766.
Confratica, Eadem notione. Stat. crimin. Saonæ cap. 27. pag. 56 :
Et quia interdum tempore rogationum et etiam Confraticarum, quæ fiunt annuatim festivitatibus solemnibus in civitate Saonæ, etc.
[]
L. Henschel, 1840–1850.
Confratia, Chart. Leonhardi de Florentia FF. Prædicat. Magistr. Gener. ann. 1416. in Guden. Cod. Diplom. tom. 2. pag. 677 :
De consortio seu Confratia in honore S. Petri Martiris, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Confraterniæ Domus, in Chartario Ecclesiæ Auxitanæ cap. 85.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Confratissa, ut Confratrissa. Miracula S. Petri Ord. Prædicat. tom. 3. April. pag. 710 :
Quod viderant a Confratribus et Confratissis fieri.