« »
 
[]« 2 confratres » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 501c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFRATRES2
2. CONFRATRES, quinam appellentur in ecclesia Matisconensi, docet Poletus ejusd. eccl. Ms. redactus ann. 1513. fol. 4. r° :
Sunt etiam in dicta ecclesia septem, qui Confratres nuncupantur ; quorum tres dicuntur majoris altaris, qui suo ordine cum dominis episcopo, decano, cantore et certis canonicis magnam missam in magno altari celebrant, et in divinis voces (vices) canonicorum supplent. Habitum tamen canonicalem non deferunt nec habent, nisi eisdem de gratia speciali fuerit indultum ; nec etiam in capitulo vocem habent. Alii quatuor dicuntur minoris altaris, quia missam Primæ, in dicto parvo altari solitam celebrari, et horas canonicas in dicta eccclesia dicendas incipere (debent) vicissim et suo ordine.