« Congeare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 503a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONGEARE
CONGEARE, Dimittere, licentiam abeundi dare, Gallis, Congeer, Congedier. Aresta ann.
1265. in 1. Regesto Parlamenti fol. 39 :
Inquesta facta... utrum Major et Pares usi fuerint licentiare, seu Congiare a civitate Belvacensi homines de sua Communia... Item utrum Episcopus Belvacensis usus sit Congiatos seu licentiatos a civitate Belvac. per Majorem et Pares Belvac. in villam retinere seu revocare, etc... ejiciantur extra villam tanquam licentiati.Compositio de hac re ipsa, anni 1266. apud Loisellum in Histor. Bellovac. pag. 295 :
Nec ipsum poterunt deadvocare propter hoc de sua Communia, vel Congeare de villa.Et pag. 296 :
Fuit Concordatum quod ex nunc in antea dicti Major et Pares in aliquo casu Congeare non poterunt hominem de villa Belvacensi, nec puniendo uti hoc vocabulo, Congeare, vel bannire : sed poterunt deadvocare de Communia sua, etc.Ex quibus Congiationem, fuisse speciem bannitionis, tametsi bannitione mitiorem, colligimus, cum bannitio per sententiam judicis, Congiatio ex mero Principis decreto fieret. Denique deadvocatio mitior etiam fuit Congiatione. Assisiæ Hierosol. cap. 207 :
Le roy Aimery Congea Messire Raoul de Tabarie dou Royaume de Hierusalem, etc.Cap. seq. :
Se il avient que un Seignor de sa volenté Congée un de ses homes de sa Seignorie, sans ce qu'il attaint de chose de quoi il le face Congéer par esgard, ou par conoissance de court, etc.
Congearium. Charta ann. 1346. apud Sebast. Rouillardum in Lehuno :
Item(Præpositus)habet ratione sui officii, jus et potestatem dandi omnia et singula Congearia in tota terra nostra, percipiendique omnes profectus provenientes ex illis Congeariis, etc.
Congedia, ex Gall. Congé, in Itinerario Gregorii PP. XI. apud Massonum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Congedium, in Arresto Parlamenti Paris. pro Ballivo Atrebat, in altero Arresto ejusd. Curiæ
ann. 1400. ex Tabulario Corbeiensi, in Processu de B. Petro Luxemburg. tom. 1. Julii pag.
598. et alibi non semel.P. , 1766.
◊ Ital. Congedo,
Concessus, licentia. Lit. ann. 1262. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 177 :
Concedimus per præsentes licentiam et Congedium venandi, etc.Charta ann. 1377. ex Bibl. reg. :
Venimus ad vos pro Congedio recipiendo.Vide præterea Ordinat. reg. Franc. tom. 6. pag. 408. et Hist. Lugdun. pag. 78. col. 1.
P. , 1766.
Congeium, Jus congeandi seu ejiciendi ex urbe. Charta Henr. episc. Silvanect. ann.
1177. inter Instr. tom. 10. Gall. Christ. col. 433 : Pro censiva itaque prænominata communiæ Silvanectensi dimisi in perpetuum mortuam-manum, Congeium, bannum meum mihi et successoribus meis, etc.
P. , 1766.
Congerium, a Gall. Congé, Licentia. Charta Bern. vicecom. Ventador. ann. 1330. in
Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 440 : Tenutam dictorum reddituum apprehendat, teneat et conservet absque alia licentia, vel mandato nostris seu Congerio.Lit. remiss. ann. 1383. in Reg. 124. ch. 124 :
Circa horam vesperorum ab eodem domino episcopo licentiam seu Congerium recedendi recepit.Ita quoque legendum apud Marten. laudatum in Congenium 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Congediare, ut Congeare, in Actis variis de Schismate Pontificum Avenion. apud Marten.
tom. 2. Anecdot. col. 1726.P. , 1766.
◊ Fortasse idem est quod
Bannire ; Expellere saltem sonat, in Lit. ann. 1420. inter Probat. tom. 3. Hist.
Nem. pag. 213. col. 2 : Ob hoc ipsi supplicantes, tamquam bonam fidelitatem et obedientiam suo posse domino nostro regi et nobis illibatas observantes, ad villas et loca remota Congediati, sive banniti, vel dejecti de facto propterea fuerint,..... pendentibusque hujusmodi Congedio ac dejectione, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Congiatus, ut Congedia. Chronicon viii. sæculi apud Stephanotium tom. 4.
Fragm. Hist. MSS. : Anno 781. venerunt Franci ad placitum, et ibi fuit Taxilo dux de Bavarios, magnaque munera præsentavit domno Rege, et per suum Congiatum rediit ad patria.Vide Comigatus in Comiatus.