« »
 
[]« Conglaciare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 504a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONGLACIARE
CONGLACIARE, mendose, ni fallor, pro Congraciare, Simul impertiri gratiam, simul favere. Propositio Johannis Goffredi Cardinalis Albiensis facta Henrico Regi Castellæ ann. 1469. apud Acherium tom. 8. Spicil. pag. 338 :
Ergo ut fabulis doctissimi homines prodiderunt tres esse Gratias, quæ Deæ et filiæ Deorum dictæ sunt, Pasitheam, Egyalem, et Eufronissam, quas Attrahentem, Oblectantem, Retinentem interpretavi, vide ut istæ Gratiæ fœderi Francorum et Hispanorum Conglaciant.