« 1 conjurare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 507a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONJURARE1
1. CONJURARE, Simul jurare, simul sacramento firmare. Communiam Conjurare, in Charta
Theodorici Comitis Flandriæ ann. 1147. in Tabulario Monasterii S. Bertini :
Concesserim hominibus S. Bertini ad Poparingehem pertinentibus ejusdem pacis securitate per omnia gaudere, qua Furnenses fruuntur, quam Conjuraverunt, in qua et confirmati sunt.Vide Galliam Christian. tom. 1. pag. 100. a. Vetus Inquesta ann. 1228. apud Petrum Mariam Campum in Hist. Eccl. Placent. lib. 17 :
De fratribus dicit, quod nescit aliquid emendandum in iis, nisi quod Conjuraverunt simul, excepto Joanne et Magistro Alberto, et inde debuit esse instrumentum, sed nescit, utrum sit destructa illa Conjuratio, vel non.Vide Confratria.
P. , 1766.
◊ Charta Phil. Aug. ann.
1187. in Reg. 34. bis part. 2. Chartoph. reg. fol. 79. v°. col. 2 : Item quia servientes nostri burgenses gravabant et redimebant, imponentes eis quod in morte patris nostri communiam Conjurassent, ipsi burgenses se hoc non fecisse nobis juraverunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Conjuratores, Qui simul jurant ad ejusdem rei confirmationem. Arestum Parlamenti Pentecostes
ann. 1280. in Tabul. S. Richarii : De quibus liquebit per eorum juramenta, additis cuilibet eorum de Feuqueriis duobus vel tribus Conjuratoribus de vicinis suis fide dignis.Vide Sacramentarii post Juramentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Conjurare, Jurare nude. Vett. Formulæ Andegav. num. 49 : Sin melius in Ecclesia seniore loci in ipsa civitate hoc debiat Conjurare, quod ad morte sæpe dicto numquam consensisset, nec eum occessisset, nec consciens, nec consentanius ad hoc faciendum numquam fuisset.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Conjurare Terram, Jurare terram, de qua lis est, ad certum hominem pertinere. S. Audoen. in Vita S.
Eligii apud Acherium tom. 5. Spicil. pag. 284 :
Sparvus Abbas... accepit a Principe judicium, ut si posset in loco sancto(ad Sepulcrum S. Eligii)terram Conjurare, ad partem utique Ecclesiæ vendicaret ; sed ille maluit, ut idem pertinax vir, qui eam invadere quærebat, jurejurando asseveraret suam.
Conjuratio, Quodvis juramentum. Capitulare 3. ann. 779. cap. 10 :
Et istas Conjurationes quas faciunt per S. Stephanum, per nos, aut per filios nostros, prohibemus.