« 2 consecrare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 513b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSECRARE2
2. CONSECRARE. Gillebertus Lunicensis Episcopus de Usu Ecclesiastico :
Dedicat Pontifex atrium, templum, altare, tabulam altaris. Dedicare enim est locum Deo offerre, benedicere et sanctificare. Consecrat autem Episcopus utensilia Ecclesiæ, quæ fere omnia Sacerdotibus sunt communia, vestimenta videlicet sacerdotalia, et pontificalia, altaris velamina, calicem, patenam, et corporalia, et vasculum Eucharistiæ, chrisma, oleum, vas chrismale, thus, et thuribulum, baptisterium, arcam vel scrinium reliquiarum, ciborium, id est, altaris umbraculum, crucem, tintinnabulum, et ferrum judiciale. Ea enim tantum Consecrat quæ a communi usu in cultum divinum separantur.
Consecratio,
τελετή, in Gloss. Græc. Lat. Initiatio. S. Laurentius ad Sixtum PP. :
Cui commisisti dominici corporis et sanguinis Consecrationem; hoc est, Commixtionem, quæ tum fieri solebat in distributione Eucharistiæ per manus Diaconorum : quod non satis intelligentes quidam e recentioribus pro Consecrationem perperam scripserunt Dispensationem. Hinc sacerdos Hostiæ particulam miscens cum pretioso sanguine dicit :
Hæc commixtio et Consecratio Corporis et Sanguinis Domini, etc.Vide Diaconus.
Consecratio Virginum, in Concilio Carthag. III. cap. 4. Carthag. IV. cap. 11. apud Leon. PP. Epist. 92.
cap. 15. in Concilio Wormaciensi ann. 868. can. 8. 20. in Legibus Luithprandi Regis
Longobard. tit, 22. § 1. 30. (5,
1.) et in Capitulari 1. incerti anni Caroli Magni cap. 20. ubi ante
25. annum ætatis consecrari vetantur. Monialis Consecrata, pro Abbatissa, in
Concilio Oxoniensi ann. 1222. cap. 38 :
Et sola Monialis Consecrata deferat annulum, et uno sit contenta.Vide Benedictio.
P. , 1766.
Consecratio, Regis inauguratio dicitur, in Charta Ludov. VI. reg. Franc. ex Chartul.
Maurign. : Actum Stampis in palatio publice, anno incarnati Verbi 1112. anno vero Consecrationis nostræ quarto.
Consecrari, Baptizari ; Consecratus, Baptizatus. Paschazinus Lilybitanus Episcopus in
Epist. ad Leonem PP. de Paschate :
In cujusInfra :(Ecclesiæ)baptisterio, nocte sacrosancta Paschali, baptizandi hora, cum nullus canalis, nulla sit fistula, nec aqua omnino vicina, fons ex se repletur, paucisque qui fuerint Consecratis, cum deductorium nullum habeat, ut venerat aqua, ex sese discedit.
Usque ad lucem aqua non veniente, non Consecrati, qui baptizandi fuerant, recesserunt.Hinc ἁγιαστήριον, pro baptisterio, apud Theophanem pag. 98.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Consecrari alicujus Sancti corpus dicitur, cum e terra eximitur honoris ergo, atque inter
sacras reliquias fidelibus exponitur venerandum. Annales Mutinens. ad ann. 1228. apud
Murator. tom. 11. col. 50 : Eodem anno die xxiii. Julii Consecratum fuit corpus S. Francisci.