![[]](img/image.png)
CONSERVATUS. Charta Wenceslai de Zbiron pro Petro Ressek ann. 1410. apud Ludewig. tom. 6.
Reliq. MSS. pag. 68 :
Quod ipsi præfati non poterunt vendere hominibus brigossis, seu male Conservatis vel reprobis, sed honestis et Conservatis nobis, Communitati villæ prædictæ Obezou placentibus.
P. , 1766.
◊ Dicitur de homine probo
vel malo ; unde legendum esse Conversatus facile est suspicari, ni rursum
occurreret Conservatus, eodem significatu, in Lit. Casimiri III. inter Leg. Polon.
tom. 1. pag. 200 : Quas quidem dignitates et officia, dum vacare contigerit, nulli extraneo, nisi indigenæ bene Conservato illius terræ..... dabimus et conferemus.Vide Conversatio in Conversare.