« »
 
[]« 3 consignare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 516a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSIGNARE3
3. CONSIGNARE, Fronti baptizati oleo signum Crucis imprimere, seu Confirmationis Sacramentum impertiri baptizato, quod solius est Episcopi. Innocent. I. PP. Epist. 1. cap. 3 :
De Consignandis vero infantibus, manifestum est non ab alio quam Episcopo fieri licere.
Infra :
Frontem ex eodem oleo (chrismate) signare solis debetur Episcopis, etc.
Adde cap. 6. Messianus in Vita S. Cæsarii Arelat. :
Cum ad benedicendum oleum annis singulis, competentibus diebus, in baptisterio venisset, et ingrediens cocinnulam ad Consignandos infantes, etc. Consignationem pontificalem adhibere,
in Epist. 9. Gelasii I. PP. Decret. Gelas. cap. 6. :
Spiritum sanctum per impositionem manus Episcopalis in Consignatione accipere,
in Capitul. Caroli Calvi tit. 29. § 1. Synod. Pistens. ann. 862. [] Concilium Romanum ann. 904. can. 6 :
Consignationes autem sacri chrismatis et olei, etc. Consignatio infantum,
apud Riculfum Suessionensem Episcopum in Constit. cap. 5. Anastasius in S. Silvestro. PP :
Et privilegium Episcopis dedit, ut baptizatum Consignarent propter hæreticam suasionem.
Hac notione usurpant Concilium Arausican. I. can. 1. Arelat. II. can. 26. Toletan. XI. can. 8. Crisconius cap. 93. Diurnus Romanus cap. 3. tit. 7. Statuta Mainardi et Joannis Cardinalium ann. 1067. apud Baron. hoc ann. n. 9. vetus inscriptio Christiana apud eumd. ann. 367. num. 5. Capitularia Attonis Episc. cap. 77. Bruno Signiensis de Vestimentis Episc. pag. 95. etc. Vide Henric. Valesium ad Eusebii Histor. Eccl. lib. 6. cap. 43. et infra Consignatio 3.