« 2 consignare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 516a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSIGNARE2
2. CONSIGNARE, Concedere, tradere. Gesta Aigliberti Episc. Cenoman. apud Mabillon. tom. 3.
Analect. pag. 193 :
Villulas duas, quas et Petro adjutore et Chorepiscopo suo sua vice Consignare ad eandem Ecclesiam præcepit : id est Lantionem villam, quam... segregavit... et ad jam dictam Ecclesiam in adjutorium dedit... et aliam villulam de suo Episcopatu ad prædictum Monasterium S. Karileffi in adjutorium, prædicto Petro Consignante, dedit, cujus vocabulum est Savonerolas, et Villarem, pro qua re hactenus præfatæ villulæ in jus et dominationem prædicti Monasterii et jam dictæ Ecclesiæ cesserunt.An Consignare sumitur pro Concedere, quod donationes Donatorum testiumque consignationibus firmarentur ?
P. , 1766.
◊ Burcard. de Alex. VI.
PP. pag. 13 : Hodie Consignatæ fuerunt claves portæ viridarii,..... et aliarum portarum urbis magno marescallo regis Francorum. Consignarevero donationes dicebant, non quod testium consignationibus firmarentur, sed quia per signa seu per Chartas ejusmodi traditiones fiebant. Vide infra Consignatio 2.