« »
 
[]« 3 consilium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 518a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSILIUM3
3. CONSILIUM, Favor, consensus, laudimium. Charta Guillelmæ filiæ Guillelmi D. de S. Michaele ann. 1203 :
Videlicet albergium duobus Militibus et tertiæ partis alterius Militis, et dominium, et Consilium, et laudimium, etc.
Charta Willelmi D. Montispessulani ann. 1103 :
Pertinent etiam Vicariæ omnes, donationes, et omnia Consilia omnium honorum, et omnium pignorum totius Montispessulani.
Altera ejusdem anni apud D. Brussel de Usu feudorum tom. 2. pag. 728 :
In omnibus supra scriptis domibus, dono vobis totum censum, et totas vendedas et Consilia impignorandi.
Alia ann. 1246. apud Gariellum in Episc. Magalon. pag. 256 :
Omnia laudimia, acapita, seu Consilia omnium honorum, etc.
Vide eumdem pag. 293. Regestum Comitatus Tolosæ ann. 1231 :
Petebatque idem Abbas quartam partem justitiarum quæ fuit dominorum de Lauriaco, quia dicebatur esse de feudo Ecclesiæ Galliacensis, et quidquid sine Consilio ejus Comes emerat, dicebat emptionem non valere de jure.
Statuta Monspeliensia ann. 1204. cap. 13 :
Qui comprez maison o sol non bastit à Monpell. dona daqui per Consell la quinta al senhor.
In Statut. iisdem Latine editis :
Quicumque comparat domum vel solum forte inædificatum in Montepessulano, dat inde pro Consilio quintam domino : hoc est, si venditor habuerit de pretio centum solidos, dat emptor 25. solidos, etc.
Cap. 57 :
Dominus Montispessulani vel ejus Bajulus nullatenus donare, vel vendere, vel concedere potest Consilium, vel laudimium alicujus rei quæ ab ipso teneantur, donec ipsius rei venditio vel alienatio sit contracta.
Vide Consiliare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Consilium Regni et Juvamen, honoris gratia, dictus Robertus venerabilis Marchio, avus Hugonis Capeti, in Charta Caroli Simplicis, ann. regni 26. apud D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 128.