« 3 consolatio » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 520a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSOLATIO3
3. CONSOLATIO, Dicitur quædam denariorum distributio, quæ canonicis fit, ab annuo reditu
beneficii distincta. Stat. capit. Gandersh. apud Leuckfeld. in Antiq. Gandersh. pag. 447 :
Si aliquis absentium canonicorum de hac vita migraverit, præbenda integra, exceptis Consolationibus et bursa, anno integro post mortem illius dabitur eidem.... Omnes obventiones et proventus, tam Consolationum quam bursarum, etc.Charta ann. 1277. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonstr. col. 730 :
Ne denarii Consolationum et præsentiarum inter vos de cætero dividantur.Nihil ergo emendandum in Privileg. Phil. Aug. in Consolatio 2. laudato : ibi enim idem sonat quod Collata et Collatio 1. Vide Consolatio 1. neque enim semper est serotina cœna, sed distributio quævis extraordinaria, seu denariorum seu vini et similium, item cœna vel prandium extra ordinem et solito suavior atque delicatior, præsertim in vigiliis et anniversariis. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Trostpfennige, col. 1809. et Guden. adnotat. in cod. Diplomat. tom. 1. pag. 509. Charta Capitul. Mindens. ann. 1264. ap. Würdtwein. Subsid. Diplomat. tom. 10. pag. 23 :
Distributionem autem prædictæ Consolationis taliter ordinavit, scolaribus ad prandium sol. unum, octo denarios ad nocturnalem candelam, campanariis quatuor denarios ; reliqui 17. solidi inter canonicos et vicarios, qui presentes fuerint, equaliter dividentur.Alia ann. 1285. ibid. pag. 39 :
Bona comparabimus, quibus eadem Consolatio certo tempore peragatur, in supradicto autem festo quilibet de sex minoribus canonicis recipiat 6. denarios, quilibet de duodecim vicariis 6. denarios, scholares solidum ad prandium, etc.Chart. Siguiwin. Archieg. Colon. c. ann. 1080. ap. Seibertz. Hist. Ducat. Westphal. num. 33 :
In anniversario supradicti .... Consolationem quam refectoriam vocamus largiter exhibeat.