« »
 
[]« 4 consolatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 520a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSOLATIO4
4. CONSOLATIO, Ceremonia, qua aliquis inter Catharos admittebatur, idem quod Consolamentum. Sent. ann. 1244. apud Cl. V. Garamp. in Dissert. 4. ad Hist. B. Chiaræ pag. 175 :
Andreas filius Ugolini... dixit interrogatus, quod ipse est hæreticus consolatus, et consolatus fuit ab hæreticis, jam 13. vel 14. anni, et dixit quod Consolationem recepit apud Pratum a Marchisciano consolato.
Alia ann. 1268. ibid. pag. 169 :
Consolationi filii sui, quin potius desolationi interfuit, qui fuit in quadam infirmitate hæreticus consolatus per impositionem manuum hæreticorum.
Vide supra Consolare.