« 1 consulatus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 528c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSULATUS1
1. CONSULATUS, Comitatus, Comitis districtus, jurisdictio. Leges Edwardi Confessoris et Willelmi
Nothi cap. 1 :
Fecit summoniri per universos Angliæ Consulatus nobiles, sapientes, et sua lege eruditos.Cap. 12 :
Quod modo vocatur Comitatus, olim apud Britones temporibus Romanorum in Regno isto Britanniæ vocabatur Consulatus, etc.Libertates ann. 1209. concessæ per Raibaldum de Calma hominibus terræ suæ in Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 19. col. 2 :
Volo præterea, et pro posse meo laborabo, quod omnis terra mea sit in Consulatu Vapincensi, et Ebredunensi, et Cistariensi, et etiam in majori, si poterit, Consulatu.Occurrit pluries in Tabulariis Kemperlegiensi et Fontis Ebraldi. Vide Consul 2. et Consularitas 2.
P. , 1766.
◊ Order. Vital. lib. 3.
pag. 492 : Unde Heraldus patris Consulatum, quem Tosticus, quia major natu erat, longo tempore sub Eduardo rege jam tenuerat, ei violenter abstulit ipsumque exulare compulit.Chartul. album eccl. Auxit. Bernardus :
Vasconum comes Consulatum Armaniacensem... vovens vovit se suosque filios et nepotes nepotumque successores singulis annis in die Assumptionis B. Mariæ hoc tributum reddituros, videlicet duo modia frumenti, et tres porcos, et unum creatum, et xij. sextaria vini pro Armaniacensi Consulatu, quem sub B. Mariæ sedis Auxitanæ dominio vult mancipari, sicut P. Bigoritanorum consul fecerat, qui S. Mariæ de Podio subjugaverat.Charta ann. 1162. inter Instr. tom. 10. Gall. Christ. col. 214 :
Totum denique quidquid prædictæ ecclesiæ fratres tenebant in omni Consulatu Domini Martini, tam in nemoribus, quam in planis, etc. Consolat,eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1460. ex Reg. 192. Chartoph. reg. ch. 84 :
Ung villaige ou bourgade du Consolat de Murel ou pais de Cominge.Nisi Consulum seu scabinorum Murelli districtus intelligatur. Vide supra Consul 2.