« Contradicere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 537b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONTRADICERE
CONTRADICERE, Interdicere, vetare. Concilium Moguntinum ann. 847. cap. 30 :
Contradicimus quoque ut in quarta generatione nullus amplius conjugio copuletur.Synodus Vernensis ann. 755 :
Ut nec Episcopus, nec Abbas, nec ullus Laicus pro justitia facienda sportulas Contradictas accipiat ; quia ubi dona intercurrunt, justitia evacuatur.Capitulare 1. ann. 802. cap. 39 :
Ut in forestes nostras feramina nostra nemo furari audeat, quod jam multis vicibus fieri Contradiximus.Concilium Wormatiense ann. 868. cap. 78 :
Contradicimus quoque ut in quarta generatione nullus amplius conjugio copuletur.Leges Pippini Regis Italiæ cap. 8. apud Murator. tom. 1. pag. 119. col. 1 :
Et si forsitan Francus aut Langobardus habens beneficium justitiam facere noluerit, ille judex in cujus Ministerio fuerit, Contradicat illi beneficium suum, interim dum ipse aut Missus ejus justitiam faciat.Occurrit præterea in Statutis Nicolai II. PP. promulgatis in Synodo Romana ann. 1059.
Contradicere, Renuere, denegare, etc. Concil. Francoford. ann. 794 :
Si quis Contradicit eosid est, accipere non vult. Res suas ei Contradixit, in formula 119. apud Lindenbrogium, id est, denegavit, reddere noluit. Eadem notione in Lege Alemannorum tit. 85 :(denarios)in ullo loco, in aliquo negotio emptionis vel venditionis, etc.
Si Contradixerit eumtit. 84. Contester la proprieté à quelqu'un. Servile opus ancillæ Contradicere, tit. 18. § 2. impedire. Charta ann. 1120. ex Archivo S. Victoris Massil. :(servum)et reddere noluerit. Proprietatem terræ alicui Contradicere,
Invenerunt quemdam Presbyterum ferentem vinum ad Monachos : tulerunt autem caballum et asinos, et Contradixerunt vinum,id est, ni fallor, impedierunt ne deferretur. Contradicere jussionem, in Lege Ripuar. tit. 47. § 2. Id est, domum ad quærendum intrare cupientem prohibere. Contradicere viam, in Capit. pro partibus Saxon. cap. 26.
L. , 1840–1850.
Contradicere, idem quod Diffidare. Frider. I. Constit. contra Incendiarios ann.
1187. ap. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 185 : Per certum nuntium suum diffiduciet eum. Quod si lesus diffiduciatum se fuisse negare voluerit, nuntius idem, si vivus est, juret, quod Contradixerit ei ex parte domini sui.Infra :
Quicumque treugas alicui dederit... Contradicere eas ante terminum statutum nequaquam possit.Vide Haltaus. Glossar. German. voce
Wiedersagen, col. 2106.