« »
 
[]« Contragagiamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 538a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONTRAGAGIAMENTUM
CONTRAGAGIAMENTUM. Litteræ Caroli VI. Fr. Reg. ann. 1392 :
Item, quod venientes ad dictas nundinas et mercata in loco predicto, non possint pro aliquo Contragagiamento, seu aliquo facto gagiari seu detineri, nisi pro debito nostro, vel nisi pro delicto proprie persone, vel contractu in dicto loco facto vel inito tempore nundinarum vel mercati, durantibus ipsis nundinis aut mercato.
Dubium non est, quin Contragagiamentum hic idem sit, quod Contragagium in loco subsequenti. Id satis docent vocum affinitas et utriusque loci comparatio ; sed affirmare non ausim explicationem Cangii genuinam esse. Verum quidem est Gallicum Contragage olim acceptum fuisse ea notione, quam voci Contragagium subjicit Cl. Scriptor : si tamen verborum seriem attendes, vix credas Contragagiamentum aut Contragagium aliud esse quam obligationem, debitum seu æs alienum. Nulla in laudatis locis dominorum feudalium facta mentione omnes[] indiscriminatim creditores actoresve spectari videntur, qui debita consectarentur a mercatoribus ad nundinas venientibus ; neque enim horum mercatorum securitati, quæ legis scopus est, provideretur satis, si ipsis solum a dominis feudalibus et non a quibusvis creditoribus vel actoribus caveretur. Vide Contragagiamentum in v. Vadium. Contraprisa et Represaliæ.