« »
 
[]« Coraagium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 558b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORAAGIUM
CORAAGIUM, Impositio quædam extraordinaria, ut Thomæ Blount videtur, e frumento percipienda, atque sic dicta a Corus, Mensura frumentaria. Bracton. lib. 2. cap. 116 :
Sunt etiam quædam communes præstationes, quæ servitia non dicuntur, nec de consuetudine veniunt, nisi cum necessitas intervenerit, vel cum Rex venerit, sicut sunt hidagia, Coraagia et Caruagia, et alia plura de necessitate, et ex consensu communi totius regni introducta, etc.
Vereor ne legendum sit Cornagium : quod vide. Vide Coragium 3.