« Corabella » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 558b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORABELLA
CORABELLA, Corbis, ex Gallico Corbeille. Kalendar. Eccles. Lemovicens. apud Labbeum
tom. 2. Biblioth. :
Unam Capellam viridis coloris munitam, et duas Capellas nigras, cum novem Corabellis.In ipso MS. cod. legisse se nos admonuit Cl. D. David ejusdem Ecclesiæ Canonicus, Cortiballis : sunt vero Cortiballæ, Dalmaticæ Diaconorum et Tunicæ Subdiaconorum, quæ etiamnum apud Bituricenses, Santones, aliosque Galliarum populos dicuntur Courtibauts. Hanc vocem deducit Nicot. a Curta Tibenna, quod Arcadius quidam nomine Tebennus hujusmodi vestes cuartas adinvenerit ; Menagius autem a Curtum tibiale. Vide Curcinbaldus.
P. , 1766.
◊ Tebennam fuisse
curtam non dicit Nicotius, ut observat D. Falconet ; sed a Tebenno Arcade inventore
sic appellatam : quod a Suida post Artemidorum depromptum est, Τήϐεννος στολὴ Ῥωμαϊϰή.