« »
 
[]« Corlare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 567a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORLARE
CORLARE, Numellæ versatili alligare, supplicii genus ; Corlare Italis, versare, Gall. Tourner ; nisi sit pro Collare ex frequenti mutatione l in r. Vide Collistrigium. Chron. Bergom. ad ann. 1402. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 898 :
Eo quia (Niger) transivit rastellum portæ S. Antonii contra voluntatem comestabilis dictæ portæ... fuit Corlatus.
Et col. 904 :
Antonius de Lisignano vicarius fecit Corlare Montem de S. Gallo, pro eo quod fuit accusatus per Morellum filium Pagani de Adelaxiis calegarium, quod ipse cucurrit post ipsum cum uno cultro, dicendo quod volebat eum interficere.