« »
 
CORNUTA 1, CORNUTA 2, CORNUTA 3.
[]« 1 cornuta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 571c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORNUTA1
1. CORNUTA. Æneas Sylvius in Oratione ad Fredericum III. Regem Rom. ann. 1447. apud Baluz. Miscell. tom. 7 :
Cibaria in Cornuta feruntur clausa.
Et paulo post :
Cornutarum nomine nihil aliud intelligas, quam cistas ligneas depictas et armis cujuslibet Cardinalis ornatas.
Iis utuntur tempore Conclavis ad cibaria Cardinalibus deferenda. Hujusmodi cistæ Cornutæ dicuntur a binis cornibus seu ansis in extremitatibus positis, per quas hasta transagitur, ut commodius ferri possint. Idem Æneas lib. 2. Hist. Concilii Basileensis :
Cibaria comparabant quæ horis indictis in lignea capsa depicta, quam Cornutam appellant, usque ad Conclavis ostium deferebant.
Cerem. Rom. 1. 4 :
Prælati custodes Cornutam aperiant ; fercula et omnia quæ intus sunt, diligenter perscrutentur, ne quid litterarum insit.
P. Carpentier, 1766.
Inventar. MS. ann. 1379 :
Item quatuor magnæ Cornutæ de cadriga. Item tres parvæ Cornutæ.
Vide supra Cornuda.
[]« 2 cornuta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 571c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORNUTA2
2. CORNUTA, Species placentæ cornutæ, Lemovicibus de la Cornuda. Vetus [] Necrolog. S. Martialis Lemovic. :
Die ipso omnibus Fratribus manentibus in claustro et supervenientibus Cornutas dabit et nihil amplius. Et alia parte acceptis ab Helemosinario Cornutis viginti sexcies, quæ fient de sex sextariis frumenti emptis a D. Abbate.
Liber MS. Consuetud. S. Augustini ejusd. urbis fol. 3 :
Missa finita pauperes revertantur ad parvum claustrum, et dentur eis una Cornuta et scutella plena de fabis coctis mediocriter.
Occurrit etiam pluries in Consuetudin. MS. Monasterii Solemniacensis.
P. Carpentier, 1766.
Seu Crustulum triquetrum, nostris Echaudé, alias Cornudeau et Cornuyau. Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 163. Chartoph. reg. ch. 229 :
Icelle Ysabeau, demourant à Montpelier,... de la fenestre de son hostel va appeller une fille... portant deux pains et deux eschaudez ou Cornudeaux.
Aliæ ann. 1456. in Reg. 183. ch. 160 :
Deux ou trois petits pains blancs ou Cornuyaux.
Vide infra Cuneus 3.
[]« 3 cornuta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 572a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORNUTA3
3. CORNUTA, Piscis marini genus. Tract. MS. de Piscibus cap. 105. ex Cod. reg. 6838. C :
Cornuta a nostris malarmat, a Liguribus malearmata per antiphrasim vocatur, a Romanis forchato et pesce forcha a duobus cornibus nominatur.