![[]](img/image.png)
1. CORNUTA. Æneas Sylvius in Oratione ad Fredericum III. Regem Rom. ann. 1447. apud Baluz.
Miscell. tom. 7 :
Cibaria in Cornuta feruntur clausa.Et paulo post :
Cornutarum nomine nihil aliud intelligas, quam cistas ligneas depictas et armis cujuslibet Cardinalis ornatas.Iis utuntur tempore Conclavis ad cibaria Cardinalibus deferenda. Hujusmodi cistæ Cornutæ dicuntur a binis cornibus seu ansis in extremitatibus positis, per quas hasta transagitur, ut commodius ferri possint. Idem Æneas lib. 2. Hist. Concilii Basileensis :
Cibaria comparabant quæ horis indictis in lignea capsa depicta, quam Cornutam appellant, usque ad Conclavis ostium deferebant.Cerem. Rom. 1. 4 :
Prælati custodes Cornutam aperiant ; fercula et omnia quæ intus sunt, diligenter perscrutentur, ne quid litterarum insit.
P. , 1766.
◊ Inventar. MS. ann. 1379 :
Item quatuor magnæ Cornutæ de cadriga. Item tres parvæ Cornutæ.Vide supra Cornuda.