« »
 
[]« Corporalis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 577a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORPORALIS
CORPORALIS. Epist. Johan. de Monsteriolo ad Nicolaum de Clemengis apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 1341 :
Quorum tamen Capitaneus, et, ut ipsi vocant, Corporalis, permodico ante tempore, ad Regem legatum cum aliis civitatibus Venetis, fuerant me sciente quam multipliciter honorati.
P. Carpentier, 1766.
Corporalior, Gr. σωματιϰώτερος. Vet. Interpres comment. Origen. tract. 30 :
Et vide si potes in singulis quibusque classibus eos, qui Corporaliores et mundialiores fuerunt, dicere mulieres.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Corporalis Fides, Idem quod Corporale juramentum in Chartulario S. Vincentii Cenoman. fol. 14. Fide prestita Corporali promisimus, in Chart. ann. 1308. ap. Schannat. in Probat. Hist. Fuld. pag. 223. Fidelitatis homagium Corporale, in Chart. Carol. IV. Imper. ann. 1349. ap. Haltaus. voce Huld col. 966.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Corporale Juramentum, Quod præstatur protensa manu, tactis sive inspectis sacrosanctis Evangeliis, Cruce Dominica, vel Sanctorum reliquiis admotis. Charta Stephani Dom. de Villars pro Ecclesia Insulæ Barbaræ ann. 1226. in Maceriis ejusdem Monasterii tom. 1. [] pag. 140 :
Quittavi, et pro me et successoribus meis promisi Corporali præstito juramento.
Similia occurrunt apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 460. et 465. et plura in voce Juramentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In Corporalem Possessionem Aliquem mittere, Aliquem verum rei Alicujus possessorem solemni ritu declarare, apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 1. pag. 266. et tom. 5. pag. 558. In Corporalem Possessionem inducere, in chart. ann. 1258. ap. Kopp. Init. Fœder. Helvet. pag. 11.
P. Carpentier, 1766.
Corporalis Dominus. Vide infra in Dominusii.
P. Carpentier, 1766.
Corporalis Justitia. Vide infra in Justitia 1.
L. Henschel, 1840–1850.
Corporalis Residentia. Chart. Adolfi Comit. Nassov. ann. 1287. in Schilteri Com. J. Feud. Alem. pag. 440 :
Ad idem Castrum locemus probum et honestum militem... inibi frequenter cum Corporali Residentia remansurum.