« Corruptio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 583c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORRUPTIO
CORRUPTIO, Actus quilibet venereus sive licitus sit sive illicitus. Papias in MS. Bituric. :
Continentia est post Corruptionem sexus renuntiatio.... Continens non solum in castitate post Corruptionem, sed ab omni vitio.Eidem
Corumpere, Devirginare.
Corruptio Sanguinis, apud Leguleios Anglos, dicitur, cum quis feloniæ vel Majestatis criminis
convictus est : tunc enim illius sanguis corruptus dicitur, quia neque liberi,
neque ullus ex illius sanguine, sive consanguineus, illius hæreditatem percipere potest.
Præterea si nobilis sit, ejus liberi ignobiles fiunt, ita ut paterna nobilitate frui non
possint, nisi auctoritate Regia. Rastallus.