« »
 
[]« Corruptus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 583c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORRUPTUS
CORRUPTUS, Italis Corrotto, Luctus funebris. Corruptum levare, lamentabiles voces ac ejulatus occasione funerum emittere, interprete Muratorio ad Stat. Ferrar. ann. 1269. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 336 :
Quod nemini de civitate Ferrariæ seu burgis liceat levare Corruptum seu plangere alta voce propter aliquod corpus mortuum, postquam ipsum corpus extractum fuit de domo, et portabitur seu portatum fuerit ad ecclesiam.
Nunc vero Italis fare il Corroto, eodem auctore, designat tantummodo lugubris vestis usum in luctu pro funeribus. Vide Cantatrices.