« Cottum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 599c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COTTUM
COTTUM, Culcitra, ex Gallico Coite. Alias Couette. Stat. MSS. monial. Congregat. Casalis Bened. cap. 8 :
Le lit garny de Couette de paille, etc.
Cousser, in Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657. Statuta antiqua Monasterii Corbeiensis lib. 1. cap. 3 :
Cappam vero de sago et pelliciam, Cottum aut lectarium, sive sagum in tertio anno accipiant.Statuta antiq. Cartusiens. 2. part. cap. 16. § 1 :
Accipit incola cellæ ad lectum paleam, filtrum, si possit haberi, sin autem pro eo pannum grossum simplicem, non duplicatum, pulvinar, Cotum, vel coopertorium de grossis ovium pellibus, et panno grosso coopertum.Udalricus lib. 3. Consuetud. Cluniac. cap. 11 :
Ad lectum, capitale, coopertorium, Cottum, stragulatum, brachiolineum, quo femoralia succinguntur, etc.Usus antiqui Ordinis Cisterciensis cap. 72 :
Nec jaceant super Cotos, præter minutos et infirmos qui extra chorum sunt.Cap. 90 :
Super Cotos in lecto quiescere.Capitulum generale ejusdem Ordinis ann. 1186. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1261 :
De Cottis et omnibus coopertoriis Conversorum ubique generaliter teneatur sicut tenetur apud Cistercium, et in quatuor primis domibus, nisi forte in frigidissimis regionibus aliquid a Capitulo dispensetur.Bernardus Prior Portarum in Epist. ad Inclusum :
Ad lectum habeto stramen, filtrum, coopertorium de grossis ovium pellibus, rustico panno coopertum, vel Cotum, et pulvinar.Petrus Damian. lib. 2. Epist. 15. de Monacho :
Qui fessa in lectulum membra projiciens, jacendo Canonicas Horas complebat. Tunc, aitMale Vossius Cottum pro casa seu tuguriolo usurpari hic putat. Le Roman de Narcisse MS. :(Dæmon)ille es, qui sub Cotto quotidie Completorium insusurras ?
Ge m'en suis bien aperceue,La Coute ne fut pas meue,La plume n'est pas remuée,Ainçois est toute amoncelée.
Cottus, Cotus. Statuta Ordinis de Sempringham :
Non jaceant super Cotos, præter minutos et infirmos.Bernardi Ordo Cluniac. part. 1. cap. 17 :
Pro signo Cotti, trahe manum per brachium eodem modo quo trahitur pro coopertorii, et hoc adde, ut cum digitis teneas manicam frocci, quia utrumque et froccus, et Cottus est de lana.Vide Cota 1.
L. , 1840–1850.
Soccus de Cotto. Charta Præpos. Erford. ann. 1121. in Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 50 :
In festo S. Martini 2. Soccos de Cotto.Iidem forte sunt qui Socci filtrini, calceamentum hiemale.